Titulus 36
Titulus 36
De codicillis
1
Imperator Alexander Severus Rupto quidem testamento postumi agnatione codicillos quoque ad testamentum pertinentes non valere in dubium non venit.
Sed cum post ruptum testamentum patrem pupillorum vestrorum litteras emisisse proponatis, quibus praecedens iudicium confirmavit, praetor nihil contra ius fecit, si novissimam eius voluntatem secutus relictum testamento rei publicae fideicommissum ut ex codicillis relictum praestandum esse pronuntiavit. * ALEX. A. MOCIMO ET ALIIS. *<A 233 PP. III K. IUL. MAXIMO ET PATERNO CONSS.>
2
3
Imperatores Diocletianus, Maximianus Cum proponatis pupillorum vestrorum matrem diversis temporibus ac dissonis voluntatibus duos codicillos ordinasse, in dubium non venit id, quod priori codicillo inscripserat, per eum in quem postea secreta voluntatis suae contulerat, si a prioris tenore discrepat et contrariam voluntatem continet, revocatum esse. * DIOCL. ET MAXIM. AA. HYACINTHO ET ALIIS. *<A 290 PP. VI ID. SEPT. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>
5
Imperatores Diocletianus, Maximianus Nec codicillos quidem furentem posse facere certissimi iuris est. Si igitur scriptura velut codicillorum patris tui fuit prolata, ut aliquid ex hac peti possit, adseverationi tuae mentis eum compotem fuisse negantis fidem adesse probari convenit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. FLAVIAE. *<A 294 D. VI K. DEC. DIVELLI CC CONSS.>
7
Imperator Constantinus Si idem codicilli quod testamenta possent, cur diversum his instrumentis vocabulum mandaretur, quae vis ac potestas una sociasset? igitur specialiter codicillis instituendi ac substituendi potestas iuris auctoritate data non est. * CONSTANT. A. AD MAXIMUM PP. *<A 332 D. III... IUN. PACATIANO ET HILARIANO CONSS.>
8
Imperator Theodosius Si quis agere ex testamento quolibet modo sive scripto sive sine scriptura confecto de hereditate voluerit, ad fideicommissi persecutionem adspirare cupiens, minime permittatur.
Tantum enim abest, ut aditum cuiquam pro suo migrandi desiderio concedamus, ut etiam illud sanciamus, ut, si testator faciens testamentum in eodem pro codicillis etiam id valere complexus sit, qui hereditatem petit, ab ipsis intentionis exordiis utrum velit eligendi habeat potestatem, sciens se unius electione alterius sibi aditum praeclusisse: ita ut, sive bonorum possessionem secundum tabulas aut secundum nuncupationem ceterasque similes postulaverit, aut certe mitti se ad possessionem ex more petierit, statim inter ipsa huius iuris auspicia propositum suae intentionis explanet.
Illud quoque pari ratione servandum est, ut testator, qui decreverit facere testamentum, si id implere nequiverit, intestatus videatur esse defunctus nec traducere liceat ad fideicommissi interpretationem velut ex codicillis ultimam voluntatem, nisi id ille complexus sit, ut vim etiam codicillorum scriptura debeat obtinere: illo iure electionis videlicet perdurante, ut, qui ex testamento agere voluerit, ad fideicommissum migrare non possit.
Si quis vero ex parentibus utriusque sexus ac liberis usque ad gradum quartum agnationis vinculis adligatus vel cognationis nexu constrictus ad tertium scriptus heres fuerit vel nuncupatus, in eo videlicet testamento, quod testator vicem quoque codicillorum voluit obtinere, licebit ei, si de hereditate ex testamento secundum mortui voluntatem agens fuerit forte superatus vel certe ipse sponte voluerit, ad fideicommissi subsidium convolare. Non enim par eademque ratio videtur amittere debita et lucra non capere
In omni autem ultima voluntate excepto testamento quinque testes vel rogati vel qui fortuitu venerint in uno eodemque tempore debent adhiberi, sive in scriptis sive in sine scriptis voluntas conficiatur. Testibus videlicet, quando scriptura voluntas componitur, subnotationem suam accommodantibus * THEODOS. A. ASCLEPIODOTO PP. *<A 424 D. X K. MART. CONSTANTINOPOLI VICTORE VC. CONS.>