Titulus 42
Titulus 42
De fideicommissis
1
Imperator Antoninus Si probaveris demetrium petisse de matre heredeque sua, ut tibi alimenta menstrua et vestiarium annuum praestaret, eamque secutam voluntatem filii sui per multum temporis, id est non minus in tali causa triennio, ea praestitisse: ut in futurum quoque ea praestentur et, si qua in praeteritum praestita non sunt, exsolvantur, impetrabis. * ANT. A. DEMETRIO. *<A 212 PP.XVII K.SEPT.DUOBUS ASPRIS CONSS.>
2
Imperator Antoninus Etsi inutiliter fideicommissum relictum est, tamen si heredes comperta voluntate defuncti praedia ex causa fideicommissi avo tuo praestiterunt, frustra ab heredibus de ea re quaestio tibi movetur, cum non ex ea sola scriptura, sed ex conscientia relicti fideicommissi satis defuncti voluntati factum esse videatur. * ANT. A. EUPATRIO. *<A 215 PP.VI K.AUG.LAETO II ET CEREALE CONSS.>
3
Imperator Antoninus Cum secundum voluntatem defunctae chrysidem puellam ab heredibus manumissam eamque, priusquam ei restitueretur hereditas, intestatam vita functam proponas, ad manumissores eius successio pertinet. Qui si adierint eius hereditatem, confusis actionibus fideicommisso sunt liberati * ANT. A. RUFINO. *<A 215 PP.V ID. DEC.LAETO II ET CEREALE CONSS.>
5
Imperator Alexander Severus Si frater tuus, posteaquam patri heres extitit, pubes iam sine liberis decessit, ex pupillari substitutione tibi hereditas eius delata non est. Sed si verbis fideicommissi aliqua parte testamenti confirmata est, fideicommissum ab heredibus petere non prohiberis * ALEX. A. REGINAE. *<A 224 PP.XV K.FEBR.IULIANO ET CRISPINO CONSS.>
6
11
Imperator Gordianus Quotiens ab omnibus, qui alienatione facta ad fideicommissi petitionem adspirare possint, venditio celebratur aut quibusdam vendentibus alii consenserint, auctoritas contractus convelli nequaquam potest. * GORD. A. PAPINIANO. *<A 241 PP. II K. IAN. GORDIANO A. II ET POMPEIANO CONSS.>
12
Imperator Philippus Post mortem suam rogatam restituere hereditatem defuncti iudicio et antequam fati munus impleat posse satisfacere ( id est restituere hereditatem) quarta parte vel retenta vel omissa, si voluerit, explorati iuris est. * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. RUFINO. *<A 244 PP. ID. OCT. PEREGRINO ET AEMILIANO CONSS.>
14
Imperatores Valerianus, Gallienus Ea, quam frater tuus instituerat, sive quaesita sive non quaesita hereditate decesserit, cum tamen simpliciter, antequam duodecimum annum aetatis implesset, verbis precativis testamento facto nonnullos ei voluerit substitutos, nihil prohibet fideicommissum peti vel ab ipsius heredibus, qui bona intestati tenent.
Tunc enim locum habet, quod regulariter traditur ea quae in testamento relinquuntur, si ex testamento non adeatur hereditas, non valere, cum verbis relicta directis adiri potuit hereditas, non cum illa ipsa sic data est, ut esset etiam ab intestato successoribus postulanda.
Quod rescripsimus sequentes adseverationem tuam, quasi scripta heres non fuerit iure adoptata. Alioquin si in familia relicta heres facta decessit, et consequenter ipsius heredes petitioni fideicommissi respondere coguntur. * VALER. ET GALLIEN. AA. FALCONI. *<A 255 PP. XIIII K. SEPT. VALERIANO III ET GALLIENO II AA. C ONSS.>
15
Imperatores Valerianus, Gallienus. Quamvis simpliciter te ac fratrem tuum aliquis instituerit heredes eiusque hereditatis commodum pater ex tua fratrisque persona pro portionibus vestris potestatis ratione quaesierit, tamen quia inferioribus verbis testamenti vos sui iuris facere testator curavit, intellegi potest restituendi hereditatis commodi fideicommisso patrem obstrictum esse. * VALER. ET GALLIEN. AA. PHILOCRATI. *<A 256 PP. VI ID. OCT. ROMAE MAXIMO II ET GLABRIONE CONSS.>
16
Imperatores Carus, Carinus, Numerianus Cum virum prudentissimum Papinianum respondisse non ignoramus etiam legata huiusmodi fideicommisso contineri, id est ubi heres rogatus fuerat, quidquid ex hereditate pervenerit, post mortem restituere, animadvertis etiam praeceptionis compendium testatoris verbis comprehensum esse.
Sane quoniam in fideicommissis voluntas magis quam verba plerumque intuenda sunt, si quas pro rei veritate praeterea probationes habes ad commendandam hanc patris voluntatem, quam fuisse adseveras, apud praesidem experiri non vetaris. * CARUS CARINUS ET NUMER. AAA. ISIDORAE. *<A 283 PP. PRID. ID. NOV. CARO ET CARINO AA. CONSS.>
17
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si creditoris voluntas iure subnixa liberari te debito volentis doceri potest, et antequam sollemniter tibi liberatio a successore praestetur, exceptionem tibi ex voluntate descendentem competere manifestum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. FORTUNATO. *<A 286 PP. XII K. MAI. MAXIMO II ET AQUILINO CONSS.>
21
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si in persona patris tui, cui te successisse proponis, fideicommissi dies utiliter cessit, licet tempore quo fuerat datum necdum te natum probetur, uxorem patrui, quem contendis patri tuo rogatum, si sine liberis decesserit, ab avo relicta restituere, si ei successit, de fideicommisso convenire debes. Nam si patrui etiam hereditas tibi quaesita est, non de fideicommisso quaerendum, sed hereditas ab ea vindicanda est * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. TIBERIO. *<A 293 D.VI ID.FEBR.AA. CONSS.>
23
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si veritas vel sollemnitas iuris deest nec amplexus parentis voluntatem relicta dedisti vel transactionis causa stipulantibus promisisti negotiumque integrum est, ad solutionem urgueri non potes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. STRATONICO. *<A 293 D.V K.FEBR.AA.CONSS.>
24
Imperatores Diocletianus, Maximianus Instrumenta praediorum per fideicommissum relictorum, quae ad probationem originis eorum pertinent, heredes praestare necesse non habent: tamen cautionem praestare debent, quod, si opus fuerit legatario seu fideicommissario, ipsa, si habent, proferant. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MENESTRATO. *<A 293 D.K.DEC.SIRMI AA. CONSS.>
26
Imperatores Diocletianus, Maximianus Ex repudiatione fideicommissi doli mali exceptio iusta causa intercedente tunc opponitur, quando ipse, cui fideicommissum relictum est, repudiatione usus fuerit. Unde cum hoc non te, sed patrem fecisse adseveras, qui tibi nocere non potuit, nihil tibi obesse potest * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. GAIANO. *<A 294 D.II ID.APRIL.SIRMI CC. CONSS.>
30
Imperator Justinianus Cum acutissimi ingenii vir et merito ante alios excellens papinianus in suis statuit responsis, si quis filium suum heredem instituit et restitutionis post mortem oneri subegit, non aliter hoc videri disposuisse, nisi cum filius eius sine subole vitam reliquerit: nos huiusmodi sensum merito mirati plenissimum ei donamus eventum, ut, si quis haec disposuerit, non tantum filium heredem instituens , sed etiam filiam, vel ab initio nepotem vel neptem, pronepotem vel proneptem vel aliam deinceps posteritatem, et eam restitutionis post obitum gravamini subiugaverit, non aliter hoc sensisse videatur, nisi hi qui restitutione onerati s unt sine filiis vel filiabus vel nepotibus vel pronepotibus fuerint defuncti, ne videatur testator alienas successiones propriis anteponere. * IUST. A. DEMOSTHENI PP. *<A 529 RECITATA SEPTIMO IN NOVO CONSISTORIO PALATII IUSTINIANI.D.III K.NOV.DECIO VC.CONS.>
31
Imperator Justinianus Quidam filium suum a sacris paternis remisit et postea testamento condito eum praeteriit nullo ei penitus relicto, aliis heredibus derelictis, ipsum autem, quem neque heredem neque exheredatum fecit, fideicommisso praegravavit. Quaerebatur, si utile est huiusmodi fideicommissum.
32
Imperator Justinianus Quaestionem ex facto emergentem resecantes et voluntati defunctorum prospicientes sancimus, si sine scriptura et praesentia testium fideicommisso derelicto fideicommissarius elegerit iuramentum heredis vel forsitan legatarii vel fideicommissarii, quotiens ab eo relictum est fideicommissum, sive universitatis sive speciale, necesse habere heredem vel legatarium vel fideicommissarium prius iureiurando de calumnia praestito vel sacramentum subire et omni inquietudine sese relaxare vel, si recusandum existimaverit sacramentum aut certam quantitatem manifestare fideicommissario derelictam noluerit, si forsitan maiorem fideicommissarius expetat, omnimodo exactioni fideicommissi subiacere et eum ad satisfacti onem compelli, cum ipse sibi iudex et testis invenitur, cuius religio et fides a fideicommissario electa est, nullis testibus nullisque aliis adventiciis probationibus requisitis, sed sive quinque sint testes vel minores vel nemo, causam per illius sacramentum vel dandum vel recusandum suam habere tam firmitatem quam exactionem, sive pater sit, qui fideicommissum dederit, sive extraneus, ut aequitatis ratio communiter in omnes procedat.
Cum enim res per testium sollemnitatem ostenditur, tunc et numerus testium et nimia subtilitas requirenda est. Lex etenim, ne quid falsitatis incurrat per duos forte testes compositum, maiorem numerum testium expostulat, ut per ampliores homines perfectissima veritas reveletur.
Cum autem is, qui quid ex voluntate defuncti lucratur, et maxime ipse heres, cui summa auctoritas totius causae commissa est, dicere compellitur veritatem per sacramenti religionem, qualis locus testibus relinquatur vel quemadmodum ad extraneam fidem decurratur, propria et indubitata relicta? cum et in leges respeximus, quae iustis dispositionibus testatorum omnimodo heredes oboedire compellunt et sic strictius causam exigunt, ut etiam amittere lucrum hereditatis sanciant eos, qui testatoribus suis minime paruerunt. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D.V K.DEC.CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS. VV.CC.>