Text List

Titulus 47

Titulus 47

De usuris et fructibus legatorum vel fideicommissorum

1

Imperatores Severus, Antoninus Legatorum seu fideicommissorum usuras ex eo tempore, quo lis contestata est, exigi posse manifestum est. Sed et fructus rerum et mercedes servorum, qui ex testamento debentur, similiter praestari solent * SEV. ET ANT. AA. MAXIMO. *<A 199 PROPOSITA PRID. K. AUG. ANULLINO ET FRONTONE CONSS.>

2

Imperator Antoninus Adversus eos, qui sub obtentu legis falcidiae legata morantur, notissimum est iuris auxilium.

Si igitur proposita stipulatione cavere cum satisdatione potestis vos restituturos, quanto amplius quam per eam legem licet acceperitis, iudex qui fideicommissis ius dicit solida vobis legata praestari iubebit.

Quod si satisdationem implere non poteritis, arbitro dato diem vobis praefiniet, intra quem altera parte cessante partibus suis fungetur. Et si constiterit legi falcidiae locum non esse, et usuras et fructus post litem contestatam percipietis. * ANT. A. LIBERTIS CASSIANI. *<A 212 PP. XVI K. IUN. DUOBUS ASPRIS CONSS.>

3

Imperator Alexander Severus Si homines certi per fideicommissum tibi relicti fuerunt, post moram periculo debitoris fideicommissi fuerunt. * ALEX. A. PATERNO. *<A 224 PROPOSITA XII K. APRIL. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

4

Imperator Gordianus In legatis et fideicommissis fructus post litis contestationem, non ex die mortis sequuntur, sive in rem sive in personam agatur. * GORD. A. DIONYSIO. *<A 239 PP. NON. SEPT. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 47

1

2

3

4