Titulus 53
Titulus 53
Quando dies legati vel fideicommissi cedit
2
Imperatores Severus, Antoninus Agrum pluribus relictum nominatim animadvertimus et cautum, ut ad eum qui supervixisset res pertineret. Quicumque igitur is fuit, ad heredem suum dominium transmisit nec tali fideicommisso adstringitur * SEV. ET ANT. AA. PRISCO. *<A 204 PP. XV K. AUG. CILONE ET LIBONE CONSS.>
5
Imperator Alexander Severus Ex his verbis: " do lego Aeliae Severinae filiae et secundae decem, quae legata accipere debebit, cum ad legitimum statum pervenerit", non condicio fideicommisso vel legato inserta, sed petitio in tempus legitimae aetatis dilata videtur.
6
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si fideicommissum ab intestato fuerit sorori tuae relictum codicillis et, posteaquam dies fideicommissi cessit, ignorans fideicommissum decessit, actionem huiusmodi adquiri potuisse dissimulare non potueris, salva scilicet ab intestato succedenti quarta portione. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EUSEBIO. *<A 293 SUPPOSITA K.MAI.TRALLIS AA. CONSS.>