Titulus 8
Titulus 8
De servo pignori dato manumisso
3
Imperatores Severus, Antoninus Ab eo, qui bona sua pignori obligavit, quae habet quaeque habiturus esset, posse servis libertatem dari certum est. Non idem iuris est in his servis, qui pignoris iure specialiter traditi vel obligati sunt * SEV. ET ANT. AA. ANTONIO. *<A 209 PP. III K. IAN. POMPEIANO ET AVITO CONSS.>
5
Imperator Alexander Severus Si creditoribus satisfactum fuerit, ancillae, quae pignori obligatae a debitore manumissae erant, liberae fiunt. Nam ipse manumissor si fraudem se fecisse creditoribus, ut revocet libertates, audeat dicere, audiri non debet nec heredes eius * ALEX. A. EXTRICATIANO. *<A 223 PP. III K. IUN. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>
7
Imperator Gordianus Sive cum nupsisses mancipia in dotem dedisti, sive post datam dotem de pecunia dotis maritus tuus quaedam comparavit, iuris rationibus dominia eorum ad eum pervenerunt. Ideoque frustra quaestionem super statu manumissorum conaris inferre, qui eius facti, qui comparavit vel in dotem accepit, ab eo iure potuerunt manumitti * GORD. A. IULIANAE. *<>