Titulus 16
Titulus 16
De liberali causa
2
Imperator Antoninus Si hi, quos servos tuos esse dicis, liberi esse a diversa parte dicuntur, de statu eorum more solito quaeri oportet: nec enim res iudicata, qua de proprietate eorum pronuntiatum est, opponi causae liberali potest. * ANT. A. VERENIANO. *<A 214 D. NON. FEBR. ROMAE MESSALA ET SABINO CONSS.>
4
Imperator Alexander Severus Si is, quem in servitutem petebas, liber quamvis absente te causa cognita pronuntiatus est, secunda in servitutem petitio eius dari tibi non debet. Sed si, posteaquam cognovisti de sententia iudicis, appellasti, an iure lata sit, in auditorio quaeretur * ALEX. A. IUCUNDO. *<>
5
Imperator Alexander Severus Non ideo minus in libertatem proclamare potest ea, quam ancillam tuam esse dicis , quia eam vendente fisco comparasti.
8
Imperatores Diocletianus, Maximianus Cum adfirmes placuisse quondam domino tuo, ut pro te et filia tua dato nummo certae quantitatis vos manumitteret, et te tantummodo liberaverit, aditus rector provinciae hortabitur eum salva reverentia, quam patrono liberti solent exhibere, placito suo stare. * DIOCL. ET MAXIM. AA. VENERIAE. *<A 286 PP. PRID.... SEPT. MAXIMO II ET AQUILINO CONSS.>
9
Imperatores Diocletianus, Maximianus Cum precum tuarum conceptio, licet eum contra quem supplicas ex ancilla natum esse expresserit, tamen nomini cognomen, quo liberi dumtaxat nuncupantur, addiderit et non servum esse, sed servili macula adspersum comprehenderit, contra eum qui servus non est supplicasse te intellegitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PROCULO. *<A 293 >
11
Imperatores Diocletianus, Maximianus Liberos priva non mutant servi statum, si ad civiles honores illicite atque improbe adspiraverint. Unde si status moveatur quaestio, intellegere vobis licet nonil prodesse posse, quod pater vester honores civiles gessit. Sollemnibus itaque ordinatis apud praesidem provinciae de statu vestro cognoscetu * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. FAUSTINO. *<A 293 D. IIII NON.>
12
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si liberum te natum aliquis comparavit, statum retines, quem antea habuisti. Si vero ex ancilla editum naturalis pater idemque dominus distraxit ac post emptori pretium solvisti, non idcirco libertatem consecutus es * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SECUNDO. *<A 293 PP. XVIII K. MART. AA. CONSS.>
13
Imperatores Diocletianus, Maximianus Principaliter destatu defuncti agi non potest. Si vero ex peculio quondam eius, quem tibi bona reliquisse commemoras, res vindicentur vel eius filiis moveatur status quaestio, haec omnia sollemniter praesidali notione decidi debent * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ANTISTIAE. *<A 293 D. V K. MAI. AA. CONSS.>
15
Imperatores Diocletianus, Maximianus Nec omissa professio probationem generis excludit nec falsa simulata veritatem minuit. Cum itaque ad examinationem veri omnis iure prodita debeat admitti probatio, aditus praeses provinciae sollemnibus ordinatis, prout iuris ratio patitur, causam liberalem inter vos decidi providebit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PALLADIO. *<A 293 >
16
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si ministerium quasi libera exhibuisti ac te nesciente quasi ancilla in dotem data conscriptum instrumentum est, nihil haec libertati tuae nocere potuerunt, maxime cum te minorem aetate fuisse commemores et placuerit minores viginti annis nulla ratione mutare statum ac pro liberis servos fieri, ne ante libertatem inconsulte amittant, quam aliis propter aetatis rationem sine consilio praestare non possunt. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DIOGENIAE. *<A 293 PP. VI ID. MAI. HADRIANOPOLI AA. CONSS.>
17
Imperatores Diocletianus, Maximianus Multis rationibus natalibus ingenuis fratribus natis, post delictis vel casibus intervenientibus singulorum causae status separantur.
19
Imperatores Diocletianus, Maximianus Principaliter causam eius de quo supplicas esse quam tuam perspicimus. Nam cum te eum ad libertatem produxisse profitearis, illius interest magis sollemniter suum tueri statum et consequenter tua etiam agetur causa: nam si ab eo, contra quem fundis preces, servus dicatur eique libertas ex manumissione tua vindicetur , probatio servitutis originis et beneficium manumissionis libertatem illi adsignans tuum etiam ius patronatus tuetur. Si vero consentiat servituti, tunc iure concesso adito praeside provinciae eum invitum etiam defendere poteri * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PAULO. *<A 293 >
21
Imperatores Diocletianus, Maximianus Eam, quae in possessione libertatis non sine dolo malo reperitur, in servitutem constitutae simile habere praeiudicium edicto perpetuo "si controversia erit, utrum ex servitute in libertatem petatur an ex libertate in servitutem" sui conceptione manifeste probatur, nec quicquam ancillae dolus proprii iuris dominis aufert. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. THALLUSAE. *<A 293 S. NON. OCT. SIRMI AA. CONSS.>
22
Imperatores Diocletianus, Maximianus Parentes natales, non confessio adsignat. Quapropter si ex ancilla nata post ad libertatem manumissa pervenisti, te velut ex altera natam ancilla servam professa quaesitam manumissione libertatem huiusmodi simulatione vel errore amittere minime potuisti, cum servi nascantur ratione certa, non confessione constituantur * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PARDALEAE. *<A 293 D. V K. DEC. AA. CONSS.>
23
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si tibi testamento directa libertas a domino relicta est et ex eo successerunt scriptae filiae, non idcirco, quod secundum eius voluntatem vel contra de filiis uni praestas obsequium, ceterae filiae tuam rescindere possunt libertatem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MUSCIAE. *<A 293 >
25
Imperatores Diocletianus, Maximianus Sicut praetermissa instrumenta manumissionis recte factae nullum adferunt praestitae libertati vitium, ita si servum ad libertatem produxisti, instrumentorum amissio nihil ei nocere potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. LICENTIANO. *<A 294 S. V ID. FEBR. CC. CONSS.>
27
Imperatores Diocletianus, Maximianus Arrianus si mota quaestione a leonide liber fuit pronuntiatus, in servitutem a victo iterum non recte petitus est.
Coheres etiam tibi ab Arriano datus colludens cum eo sive heredibus ipsius, qui status moverat quaestionem, nihil tibi obfuit, nec quae in confessionem inter eos venerunt, statum veritatis vel nomen substantiae defuncti mutare potuerunt. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO ASTERIO. *<A 294 D.III K.APRIL.SIRMIO CC.CONSS.>
28
Imperatores Diocletianus, Maximianus Avi paterni magistratu functi dignitas ad libertatis probationem nihil nepoti prodest, si quidem in liberali causa matris, non patris inspiciatur condicio. Sed nec materni avi sola sufficit, cum, licet avia quoque libera probari possit, multis tamen ex causis status mutari consueverit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EURYMEDONTI. *<A 294 SIRMI IIII ID. APRIL. AA. CONSS.>
31
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si tibi servitutis improbe moveatur quaestio, sollemnibus ordinatis de calumnia vel iniuria, prout vindictae viam elegeris, habita contestatione, posteaquam servus non esse fueris pronuntiatus, adversus eam sententiam postulare potes, tunc demum de his etiam quae direpta probaveris restitutionem, cum pro libertate fuerit pronuntiatum, petiturus. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CORSIANAE. *<A 294 >
36
Imperatores Diocletianus, Maximianus Post certi temporis ministerium ancillae liberam eam esse cum ea paciscendo conventionis obtemperandi legi domina nullam habet necessitatem utque hoc verum est , ita e contrario si filios suos constituta cum his libera in ministerium tibi tradere promisisse probetur, parere placitis non compellitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. THEODORAE. *<A 294 >
40
Imperatores Diocletianus, Maximianus Iuxta edicti nostri continentiam in liberalibus quoque negotiis, sive de libertinitate sive de ingenuitate moventur, absente nihilo minus una parte causam discuti et pro iustitiae ratione sententiam proferri nihil prohibet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. LITT. AD VERINUM. *<>
41
Imperatores Constantinus, Licinius Iubemus omnes epistulas actricis, quas ad aelium tamquam principalem fecerat, inanes et vacuas esse atque in irritum devocari ac de ingenuitate eiusdem aelii requiri nec mulieri id obesse, quod ad eum tamquam decurionem ac principalem scripserit, vel id, quod idem se finxerit decurionem vel principalem, maxime cum non solum testium professione et cognationis eius, quae iugum servile agnoscit, verum etiam voce propria eiusdem aelii apud aliud iudicium patuerat, quod condicionis servilis videretur. * CONST. ET LICIN. AA. AD TITIANUM PRAES. CAPPADOCIAE. *<>
42
Imperator Constantinus Placuit eos qui nascuntur matrum condicionibus uti, quarum mox visceribus exponuntur. Ante litem vero nati suo omnes nomine in quaestionem vocentur, quoniam hos solos, qui in lite nati erunt, omnem fortunam matrum complecti oportet et aut iustis tradi dominis aut libertate cum lucis auctoribus frui * CONST. A. AD MAXIMUM PU. *<A 322 D. PRID. ID. IUN. SIRMI PROBIANO ET IULIANO CONSS.>