Text List

Titulus 30

Titulus 30

Communia de usucapionibus

1

Imperator Alexander Severus Qui ex conducto possidet, quamvis corporaliter teneat, non tamen sibi, sed domino rei creditur possidere. Neque enim colono vel conductori praediorum longae possessionis praescriptio quaeritur * ALEX. A. SABINO. *<A 226 PP. VII K. APRIL. ALEXANDRO A. II ET MARCELLO CONSS.>

2

Imperator Alexander Severus Iam pridem quidem mancipium, de quo supplicas, comparasse te dicis: sed si cogitaveris fisci mei rem usucapi non posse, respondere te actionibus fisci mei intellegis nec alias posse proprietatem obtinere, quam si non ex ancilla fiscali natum fuisse constiterit. * ALEX. A. ONESIMAE. *<A 231 PP. NON. MART. POMPEIANO ET PELIGNO CONSS.>

3

Imperator Alexander Severus Si mala fide servum tuum sciens antiochus tenuit, intentionem tuam contra successorem eius, licet bona fide possidet, propter initii vitium usucapio non absumpsit. * ALEX. A. PANTHERIO. *<>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 30

1

2

3