Titulus 41
Titulus 41
De adluvionibus et paludibus et de pascuis ad alium statum translatis.
1
Imperator Gordianus Quamvis fluminis naturalem cursum opere manu facto alio non liceat avertere, tamen ripam suam adversus rapidi amnis impetum munire prohibitum non est. Et cum fluvius priore alveo derelicto alium sibi facit, ager quem circumivit prioris domini manet. Quod si paulatim ita auferat aliique parti applicet, id adluvionis iure ei quaeritur, cuius fundus cresci * GORD. A. MARCO. *<A 239 PP. III K. DEC. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>
2
Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius Hi, quos inundatio nili fluminis reddidit ditiores, pro terris quas possident tributorum praestationem agnoscant. Et qui suum deplorant patrimonium imminutum, alieno saltem functionis onere liberentur et nostrae serenitatis largitate defensi, locorum etiam possessione contenti, pro agitandi census examine respondeant devotioni * ARCAD. HONOR. ET THEODOS. AAA. CAESARIO PP. *<A 403 D. III ID. IUN. THEODOSIO A. ET RUMORIDO CONSS.>
3
Imperatores Theodosius, Valentinianus Ea, quae per adluvionem sive in Aegypto per nilum sive in aliis provinciis per diversa flumina possessoribus adquiruntur, neque ab aerario vendi neque a quolibet peti nec separatim censeri vel functiones exigi hac perpetuo lege valitura sancimus, ne vel adluvionum ignorare vitia vel rem noxiam possessoribus videamur indicere.
Similiter ne ea quidem, quae paludibus antea vel pascuis videbantur adscripta, si sumptibus possessorum nunc ad frugum fertilitatem translata sunt, vel vendi vel peti vel quasi fertilia separatim censeri vel functiones exigi concedimus, ne doleant diligentes operam suam agri dedisse culturae nec diligentiam suam damnosam intellegant.
Cuius legis temeratores quinquaginta librarum auri condemnatione coerceri decernimus: inter quos habendum est officium quoque tuae sedis excelsae, si aliquid eiusmodi suggesserit disponendum vel si preces instruxerit petitoris. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. CYRO PP. *<A 440 D. XI K. OCT. CONSTANTINOPOLI VALENTINIANO A. V ET ANATOLIO CONSS.>