Text List

Titulus 48

Titulus 48

Si non a competenti iudice iudicatum esse dicatur

1

Imperator Alexander Severus Iudex ad certam rem datus, si de aliis pronuntiavit, quam quod ad eam speciem pertinet, nihil egit. * ALEX. A. SABINIANO. *<A 223 III NON. IAN. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

2

Imperator Gordianus Si militaris iudex super ea causa, de qua civilibus actionibus disceptandum fuit , non datus, a quo dari poterat, cognovit, etiam remota appellatione id quod ab eo statutum est firmitatem non habet iudicati. * GORD. A. LICINIAE. *<A XXX >

3

Imperatores Diocletianus, Maximianus Si de proprietate datus iudex adversus te nihil super hac statuit, rector aditus provinciae causam hanc cognoscere suaque decidere sententia curabit, cum et, si quid de possessione pronuntiatum probetur, hoc causae proprietatis minime noceat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PHILETAE. *<A 294 S. NON. NOV. HERACLEAE CC. CONSS.>

4

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius Et in privatorum causis huiusmodi forma servetur, ne quemquam litigatorum sententia non a suo iudice dicta constringat. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD POTITUM VIC. *<A 379 D. X K. OCT. ROMAE AUSONIO ET OLYBRIO CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 48

1

2

3

4