Text List

Titulus 58

Titulus 58

Si ex falsis instrumentis vel testimoniis iudicatum erit

1

Imperatores Severus, Antoninus Si tabulas testamenti, quas secutus proconsul vir clarissimus sententiam dixit, falsas dicere vis, praebebit notionem suam non obstante praescriptione rei iudicatae, quia nondum de falso quaesitum est. * SEV. ET ANT. AA. VIPSANIAE. *<A XXX PP.V... CONSS.>

2

Imperator Alexander Severus Et qui non provocaverunt, si instrumentis falsis se victos esse probare possunt, cum de crimine docuerint, ex integro de causa audiuntur. * ALEX. A. OPTATO. *<A 224 PP.XVI K.OCT.IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

3

Imperator Alexander Severus Falsam quidem testationem, qua diversa pars in iudicio adversus te usa est, ut proponis, solito more arguere non prohiberis. Sed causa iudicati in irritum non devocatur, nisi si probare poteris eum qui iudicaverat secutum eius instrumenti fidem, quod falsum esse constiterit, adversus te pronuntiasse * ALEX. A. CLEMENTI. *<A XXX PP.VII K. SEPT.>

4

Imperator Gordianus Iudicati exsecutio solet suspendi et soluti dari repetitio, si falsis instrumentis circumventam esse religionem iudicantis crimine postea falsi illato manifestis probationibus fuerit ostensum. * GORD. A. HERENNIO. *<A XXX PP.V ID.SEPT.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 58

1

2

3

4