Text List

Titulus 61

Titulus 61

De relationibus

1

Imperator Constantinus Si quis iudicum duxerit esse referendum, nihil inter partes pronuntiet, sed magis super quo haesitandum putaverit, nostram consulat scientiam aut, si tulerit sententiam, minime postea, ne a se provocetur, relatione promissa terreat litigantes, sciens, quod, si hoc fecerit, nihilo minus iure appellationum res agitabitur.

Sed nec ad nos mittatur aliquid, quod plena instructionem indigeat.

Quotiens autem ad nostram scientiam iudex se polliceatur relaturum, consultationis exemplum litigatoribus ilico edi apud acta iubeat, ut, si cui forte relatio minus plena vel contraria videatur, is refutatorias preces similiter apud acta sine aliqua frustratoria dilatione offerat. * CONST. A. PROFUTURO PRAEF. ANNONAE. *<A 319 D.IIII ID.FEBR.SIRMIO CONSTANTINO A. ET LICINIO C. CONSS.>

2

Imperatores Valentinianus, Valens Super delictis provincialium numquam rectores provinciarum ad scientiam principum putent esse referendum, nisi ediderint prius consultationis exemplum. Quippe tunc demum relationibus plena maturitas est, cum vel adlegationibus refelluntur vel probantur adsensu * VALENTIN. ET VALENS AA. AD VIVENTIUM PP. *<A 368 D.III K.IAN.TREVIRIS VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.>

3

Imperatores Valentinianus, Valens Si quando ratio aut necessitas est in negotiis nostra iudicia requirendi expectandique responsa, omnem omnino causam relationis series comprehendat, ut recitata consultatione, quae ita est dirigenda, propemodum actorum recensione non opus sit: actis etiam necessario sociandis. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD APODEMIUM. *<A 369 D.VI ID.MAI.TREVIRIS VALENTINIANO NP.ET VICTORE CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 61

1

2

3