Titulus 73
Titulus 73
De privilegio fisci
2
Imperator Antoninus Quamvis ex causa dotis vir quondam tuus tibi sit condemnatus, tamen si prius, quam res eius tibi obligarentur, cum fisco contraxit, ius fisci causam tuam praevenit. Quod si post bonorum eius obligationem rationibus meis coepit esse obligatus, in eius bona cessat privilegium fisci * ANT. A. VALERIANAE. *<A 213 PP. XIIII K. NOV. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>
3
Imperator Antoninus Si, cum pecuniam pro marito solveres, neque ius fisci in te transferri impetrasti neque pignoris causa domum vel aliud quid ab eo accepisti, habes personalem actionem nec potes praeferri fisci rationibus, a quo dicis ei vectigal denuo locatum esse, cum eo pacto universa, quae habet habuitve eo tempore, quo ad conductionem accessit, pignoris iure fisco teneantur. Salva igitur indemnitate fisci debitorem tuum pro pecunia, quam pro eo fisco solvisti, more solito convenire non prohiberis * ANT. A. IULIANAE. *<A 213 PP. III K. IAN. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>
4
Imperator Antoninus Si debitor, cuius fundum fuisse et ipse confiteris, prius eum distraxit, quam fisco aliquid debuit, inquietandum te non esse procurator meus cognoscet. Nam etsi postea debitor extitit, non ideo tamen ea, quae de dominio eius excesserunt, pignoris iure fisco potuerunt obligari * ANT. A. QUINTO. *<A 215 PP. III K. IUL. LAETO II ET CEREALE CONSS.>
7
Imperatores Valerianus, Gallienus Si in te ius fisci, cum reliqua debitoris, pro quo satisfaciebas, tibi competens iudex adscripsit et transtulit, ab his creditoribus, quibus fiscus potior habetur, res quas eo nomine tenes non possunt inquietari. * VALER. ET GALLIEN. AA. ET VALER. C. DIODORO. *<A 259 PP. XV K. IUN. AEMILIANO ET BASSO CONSS.>