Titulus 4
Titulus 4
Unde vi
4
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si de possessione vi deiectus es, eum et legis iuliae vis privatae reum postulare et ad instar interdicti unde vi convenire potes, quo reum causam omnem praestare, in qua fructus etiam, quos vetus possessor percipere potuit, non quos praedo percepit, venire non ambigitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. HYGINO. *<A 294 S. IIII ID. APRIL. SIRMI CC. CONSS.>
6
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius Meminerint cuncti, sive vulgato rescripto mansuetudinis nostrae sive sententia cuiuslibet iudicis utantur in causis, conveniendos dominos locorum esse aut, si forte defuerint, actores eorum ad insinuandas sententias procuratoresque quaerendos, ne inde iniuriarum nascatur occasio, unde iura nascuntur. Quod si praecepta nostra implere neglexerint, omni negotio, de quo iurgare coeperant, privabuntur.
Sin autem habito plerumque colludio curatores vel tutores minorum his rem debitam ea occasione pervadant, ut pupillis vel adultis iurgandi copia et fructus adimatur, his eatenus subvenimus, ut eosdem non atterat damno culpa temeritatis alienae, sed ilico quidem possessio ei a quo est ablata reddatur, curatores autem vel tutores aeterna deportatione punitos bonorum quoque publicatio persequatur. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. PANCRATIO PU. *<A 382 D. PRID. NON. APRIL. ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.>
7
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius Si quis in tantam furoris pervenit audaciam, ut possessionem rerum apud fiscum vel apud homines quoslibet constitutarum ante eventum iudicialis arbitrii violenter invaserit, dominus quidem constitutus possessionem quam abstulit restituat possessori et dominium eiusdem rei amittat: sin vero alienarum rerum possessionem invasit, non solum eam possidentibus reddat, verum etiam aestimationem earundem rerum restituere compellatur. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. AD MESSIANUM COM. RER. PRIVAT.*<A 389 D. XVII K. IUL. TREVIRIS TIMASIO ET PROMOTO CONSS.>
9
Imperator Zeno Si quando vis iudicio fuerit patefacta, dein super rebus abreptis vel invasis vel damno tempore impetus quaestio proponatur, si non potuerit qui vim sustinuit quae perdidit singula comprobare, taxatione ab iudice facta pro personarum atque negotii qualitate, sacramento aestimationem rerum quas perdidit manifestet nec ei liceat ultra taxationem ab iudice factam iurare: et quod huiusmodi iureiurando dato fuerit declaratum, iudicem condemnare oportet. * ZENO A. SEBASTIANO PP. *<A 477 D. ID. DEC. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM ARMATI VC.>
10
Imperator Zeno Non ab re est, quemadmodum possessionis alienae invasores tam vetus quam praesens sacra constitutio censuit puniendos, nec conductoribus et possessionis alienae detentoribus impune procedere, si locatoribus forte vel possessionem rerum suarum, quam apud alios precario modo esse concesserant, recuperare secundum leges volentibus, cum nulla sibimet cognita legibus adlegatio competeret, duxerint resistendum, et non protinus, id est non expectato iudiciorum ordine, alienam possessionem recte eam recuperantibus cedere patiantur.
Eos namque iubemus pro tanta suae iniquitatis impudentia, si cognitionis iudiciariae eventu fuerint condemnati, rei, cuius possessionem sponte restituere usque ad definitivam sententiam minime passi sunt, aestimationem victrici parti una cum ipsa re praebere compelli. * ZENO A. SEBASTIANO PP. *<A 484 D. V K. APRIL. CONSTANTINOPOLI THEODORICO CONS.>
11
Imperator Justinianus Cum quaerebatur inter illyricianam advocationem, quid fieri oporteret propter eos, qui vacuam possessionem absentium sine iudiciali sententia detinuerunt, quia veteres leges nec unde vi interdictum nec quod vi aut clam vel aliam quandam actionem ad recipiendam talem possessionem definiebant, violentia in ablatam possessionem minime praecedente, nisi domino tantummodo in rem actionem exercere permittentes: nos non concedentes aliquem alienas res vel possessiones per suam auctoritatem usurpare sancimus talem possessorem ut praedonem intellegi et generali iurisdictione ea teneri, quae pro restituenda possessione contra huiusmodi personas veteribus declarata est legibus. Ridiculum etenim est dicere vel audire, quod per ignorantiam alienam rem aliquis quasi propriam occupaverit.