Titulus 13
Titulus 13
De pignoribus
2
4
Imperatores Severus, Antoninus Cum te pecuniam accepisse et agros tuos obligasse fateris, non habet rationem, quod quereris vi te coactum pignori dare. Si igitur recipere vis rem tuam, solve creditori pecuniam debitam * SEV. ET ANT. AA. BELLIO. *<A 208 D. III K. IUN. ANTONINO A. III ET GETA III CONSS.>
5
Imperator Antoninus Praeses provinciae vir clarissimus ius pignoris tui exsequentem te audiet. Nec tibi oberit sententia adversus debitorem tuum dicta, si eum collusisse cum adversario suo aut, ut dicis, non causa cognita, sed praescriptione superatum esse constiterit * ANT. A. DOMITIO. *<A 212 PP. ID. MAI. ROMAE DUOBUS ASPRIS CONSS.>
9
Imperator Gordianus Si dominium eius possessionis, quae cum pignori data esset, a debitrice donatu ad te translatum est, eamque postea creditor vel eius heredes detinere coeperunt , vindica eam, praeside provinciae curante, ut, fructuum deducta ratione residuoque a te oblato si fuerit satisfactum, ea possessio tibi reddatur. * GORD. A. ATTICO. *<A 239 PP. III K. OCT. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>
10
Imperatores Diocletianus, Maximianus Debitores praesentes prius denuntiationibus conveniendi sunt. Igitur si conventi debito satis non fecerint, persequenti tibi pignora seu hypothecas, quas instrumento specialiter comprehensas esse dicis, competentibus actionibus rector provinciae auctoritatis suae auxilium impertire non dubitabit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ALEXANDRO. *<A 290 D. XVIII K. FEBR. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>
12
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si uxor tua pro pecunia quam accepit mutuo res proprias obligavit pignori eique tu successisti, licet in instrumentum eius facti testimonium collatum non sit, soluto debito creditorem de his tibi reddendis sollemni iure conveni. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EUSEBIO. *<A 293 S. V K. APRIL. AA. CONSS.>
13
Imperatores Diocletianus, Maximianus Cum dominam non minorem viginti et quinque annis ea quae obligaverat tibi iure dominii possidere permisisse et in solutum dedisse precibus significes, dominae contractus et voluntas ad firmitatem tibi sufficit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MATRONAE. *<A 293 S. III K. MAI. HERACLIAE AA. CONSS.>
15
Imperatores Diocletianus, Maximianus Debitorem neque vendentem neque donatem neque legantem vel per fideicommissum relinquentem posse deteriorem facere creditoris condicionem certissimum est. Unde si tibi obligatam rem probare posse confidis, pignora persequi debes * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. BASILIDAE. *<A 293 S. V NON. MAI. HERACLIAE AA. CONSS.>
17
Imperatores Diocletianus, Maximianus Quamvis ea pecunia, quam a te mutuo frater tuus accepit, comparavit praedium, tamen nisi specialiter vel generaliter hoc obligavit, tuae pecuniae numeratio in causam pignoris non deduxit. Sane personali actione debitum apud praesidem petere non prohiberis * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PONTIAE. *<A 293 S. XV K. IUN. AA. CONSS.>
20
Imperatores Diocletianus, Maximianus Creditor ad petitionem urgueri iure minime potest. Quapropter eo, quod vos heredibus euodiani debere confiditis, oblato et, si nolint accipere, consignato atque deposito de reddendo pignore hos praesidali notione convenite * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ALEXANDRO. *<A 294 PP. XVIII K. FEBR. CC. CONSS.>
27
Imperator Justinianus Super hypothecis, quas argenti distractores vel metaxarii vel alii quarumcumque specierum negotiatores pecunias sibi credentibus dare solent, hoc specialiter super amputanda omni machinatione sancimus, ut, si post huiusmodi contractum liberis suis vel alio modo cognatis quamcumque militiam idem negotiatores adquisierint, ea tamen vendi vel ad heredes sub certa definitione transmitti potest, liceat creditoribus eorum, etiam non probantibus ex pecuniis eorundem negotiatorum liberos eorum vel cognatos militasse (dum tamen contrarium non probetur alios e suo patrimonio dedisse pecunias), creditum ab his qui militarunt exigere vel tantum eos efflagitare, quanti vendi eadem militia possit.
Quod ita obtinere sancimus, et si extraneis quibusdam idem negotiatores de suis pecuniis huiusmodi militiam adquisisse probentur, ut, quod generaliter in ipsis debitoribus militantibus talem militiam, quae vendi vel ad heredes transmitti potest, permissum est, ut liceat creditoribus et adhuc viventium debitorum iure hypothecae vindicare militias, nisi satis sibi fiat, et post mortem eorum exigere, quod pro isdem militiis pro tenore communis militantium placiti vel divinae sanctionis tale praestantis beneficium dari solet, hoc in negotiatorum personis, licet ipsi militantes minime debito obnoxii sint, integrum creditoribus eorum servetur.