Titulus 22
Titulus 22
Si in in causa iudicati pignus captum sit
1
Imperator Antoninus Res ob causam iudicati eius iussu, cui ius iubendi fuit, pignoris iure teneri ac distrahi posse saepe rescriptum est. Nam in vicem iustae obligationis succedit ex causa contractus auctoritas iubentis * ANT. A. GABINIO. *<A 213 PP. V K. AUG. ROMAE ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>
2
3
Imperator Gordianus In causa iudicati pignora ex auctoritate praesidis capta potius distrahi quam iure dominii possideri consuerunt. Si tamen per calliditatem condemnati emptor inveniri non potest, tunc auctoritate principis dominium creditori addici solet * GORD. A. ANTIGONO. *<A 239 PP. ID. AUG. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>