Text List

Titulus 32

Titulus 32

Si pignoris conventionem numeratio secuta non sit

1

Imperatores Severus, Antoninus Si pecuniam tibi non esse numeratam atque ideo frustra cautionem emissam et pignus datum probaturus es, in rem experiri potes: nam intentio dati pignoris neque redditae pecuniae non aliter tenebit, quam si de fide debiti constiterit. Eademque ratione veritas servetur, si te possidente pignus adversarius tuus agere coeperit * SEV. ET ANT. AA. HILARO. *<A 197 PP.K. SEPT. LATERANO ET RUFINO CONSS.>

2

Imperator Alexander Severus Si, ut nunc adseveras, nihil creditor numeravit uxori tuae quae pignus dedit, sed inanem extorsit cautionem, mendaci scriptura contra fidem veritatis obligari eius res non potest. * ALEX. A. PEREGRINO. *<A XXX S. SINE DIE ET CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 32

1

2