Titulus 35
Titulus 35
De exceptionibus sive praescriptionibus
1
Imperator Antoninus Debitores quidem hereditarii unicuique heredum pro portione hereditaria antiqua lege obligati sunt. Sed si eis heredibus omnem pecuniam exsolvisti, quibus nomen patris tui testator in divisione adscripserat, doli mali exceptione adversus alios agentes tueri te potes * ANT. A. CLAUDIO. *<A 212 PP. XV K. AUG. DUOBUS ASPRIS CONSS.>
2
Imperator Antoninus Pro portione tua, qua domum ad te pertinere dicis, si iudicatum non est, actiones dirigere potes. Nam exceptio rei iudicatae ei demum obstat vel successoribus eius, inter quos cognitum super ea re et pronuntiatum est * ANT. A. IULIO. *<A 213 PP. XV K. MART. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>
3
Imperator Antoninus Adversus fratrem tuum quondam tutorem legitimum tutelae iudicio si expertus non es, proposita actione consiste. Nec timueris exceptionem pacti, si in eo fraudem dolumque admissum probare potes: nam replicatio doli opposita bonae fidei iudicium facit et commentum fraudis repellit * ANT. A. VITALI. *<A XXX >
7
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si ex maiore debiti quantitate minor tibi soluta est nec liberationem debitori tuo praestitisti, petere quod non probatur redditum, contra exceptionem pacti replicatione tuam adiuvans intentionem, minime prohiberis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MENANDRAE. *<A 294 S. II K. MART. CC. CONSS.>
9
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si quidem intentionem actoris probatione deficere confidis, nulla tibi defensio necessaria est. Si vero de hac confitendo exceptione te munitum adseveres, de hac tantum agi convenit. Nam si etiam de intentione dubitas, habita de exceptione contestatione tunc demum, cum intentionem secundum adseverationem suam petitor probaverit, huic esse locum monstrari conveni * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MUCIANO. *<A 294 S. III NON. NOV. BURTUDIZI CC. CONSS.>
12
Imperator Julianus Si quis advocatus inter exordia litis praetermissam dilatoriam praescriptionem postea voluerit exercere et ab huiusmodi opitulatione submotus nihilo minus perseveret atque praeposterae defensioni institerit, unius librae auri condemnatione multetur. * IUL. A. AD IULIANUM COM. ORIENTIS. *<A 363 D. VII ID. MART. ANTIOCHIAE IULIANO A. IIII ET SALUSTIO CONSS.>