Titulus 38
Titulus 38
De inutilibus stipulationibus
3
Imperatores Diocletianus, Maximianus Ut inter absentes verborum obligatio contrahi non potest, ita alteri, cuius iuri subiectus non est, aliquid dari vel restitui, nisi sua intersit, nemo stipulari potest.
Cum igitur, defuncta in matrimonio filia tua, superstitis filii nomine partem dimidiam dotis a marito detineri, alteram vero partem nepoti tuo vel, si is in rebus humanis non esset, iuliano restitui per pactum convenisse proponas, praeventoque morte nepote etiam stipulationem ad iulianum factam ob absentiam eius non valuisse significes, ac propterea ex persona ac stipulatione tua, qua restitui cuncta iuxta pactorum tenorem provideras, reddi tibi desideres: super stipulatu tuo adi praesidem provinciae, ut examinatis partium adlegationibus, quantum constituerit interesse tua, iuxta placiti fidem dotis portionem iuliano restitutam fuisse, ob incertae actionis effectum concludat condemnationem taxatae quantita tis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ISIDORO. *<A 290 PP. ID. DEC. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>
4
Imperatores Diocletianus, Maximianus Ex eo instrumento nullam vos habere actionem, quia contra bonos mores de successione futura interposita fuit stipulatio, manifestum est, cum omnia, quae contra bonos mores vel in pacto vel in stipulatione deducuntur, nullius momenti sint. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DOMNAE. *<A 293 PP. III K. MAI. AA. CONSS.>
6
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si avia vestra sibi et eustolio, quam mutuam dederat pecuniam, dari fuit stipulata, nihil ei, cuius subiecta iuri non fuerit, quaerere potuit. Sane si ipse quod ei solvi placuerat in stipulatione suo nomine deduxit, obligationem in eius etiam personam constitisse non ambigitur * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SEPTIMIO ET EUSTOLIO. *<A 294 S. V K. OCT. CC. CONSS.>