Titulus 40
Titulus 40
De fideiussoribus et mandatoribus
1
Imperatores Severus, Antoninus Si Lysias adempta parte bonorum exulare iussus est, non nisi pro parte quam retinuerit creditoribus obligatus est. Verum qui pro eo fidem suam adstrinxerint, iure pristino conveniri possunt * SEVERUS ET ANT. AA. LYSIAE. *<A 200 PP. ID. OCT. SEVERO A. III ET VICTORINO CONSS.>
2
3
Imperatores Severus, Antoninus Non recte procuratores nostri, si adlegationi tuae fides adesset, audire te noluerunt ex bonis fideiussoris quae ad fiscum pervenerunt pecuniam repetentem, sed reum principalem convenire iusserunt, cum electionis potestas permittatur creditori.
Sed cum tu duos fideiussores accepisse te proponas, si et alter idoneus est, intellegis te divisa quantitate partem competentem a procuratore petere debere et adversus alium fideiussorem experiri.
Nam licet significes adiectum in obligatione, ut singuli in solidum tenerentur, tamen nihil haec res mutat condicionem iuris et constitutionem. Nam et cum hoc non adiciatur, singuli tamen in solidum tenentur: sed ubi sunt omnes idonei, in portionem obligatio dividitur * SEV. ET ANT. AA. MAXIMO. *<A 208 PP. XVII K. SEPT. ANTONINO A. III ET GETA III CONSS.>
7
Imperator Antoninus Si creditor condicioni mandato adscriptae, cum pecuniam mutuam daret, in accipiendis hypothecis non paruit, frustra te iudicio mandati convenit, quando non alias te obligasse intellegaris, quam si pignoribus contraheretur obligatio. * ANT. A. EROTI. *<A 215 PP. K. IUL.LAETO II ET CEREALE CONSS.>
10
11
14
Imperator Gordianus Mandati actio personalis est. Quae si nomine fideiussoris vel adversus debitorem seu heredes eius competit, praeses provinciae quae deberi compererit reddi iubebit
15
16
Imperator Gordianus Fuit liberum, antequam adversus omnes fideiussores lis contestaretur, unum eorum eligere creditori, si modo ceteros minus idoneos existimaret. At nunc post litis contestationem petitionem divisam redintegrari iuris ratio non patitur * GORD. A. MAXIMO. *<A 241 PP. II ID. IUN. GORDIANO A. II ET POMPEIANO CONSS.>
19
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si alienam reo principaliter constituto obligationem suscepisti vel fideiussorio sive mandatorio vel quocumque alieno nomine pro debitore intercessisti, non posse urgueri creditorem, eum qui mutuam accepit pecuniam quam te convenire, scire debueras, cum, si hoc in initio contractus specialiter non placuit, habeat liberam electionem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SABINIANO. *<A 293 S. II K. MAI. AA. CONSS.>
21
Imperatores Diocletianus, Maximianus Sicut eligendi fideiussores creditor habet potestatem, ita intercessorem postulantem cedi sibi hypothecae sive pignori obligata iure non prius ad solutionem, nisi mandata super hac re fuerit persecutio, convenit urgueri. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. IULIANO. *<A 293 S. XI K. NOV. AA. CONSS.>
22
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si ultra hoc, quod accepit ea, pro qua te mandatorio nomine intercessisse commemoras, daturum te scripsisti, praeses provinciae ex hoc, quod ultra mandatum tuum numeratum est, a te nihil exigi patietur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. HERMIANO. *<A 294 S. XII K. MAI. CC. CONSS.>
23
Imperatores Diocletianus, Maximianus Reos principales vel mandatores simpliciter acceptos eligere vel pro parte convenire vel, satis non faciente contra quem egeras primo, post ad alium reverti, cum nullus de his electione liberetur, licet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ANTIPATRO. *<A 294 S. NON. DEC. NICOMEDIAE CC. CONSS.>
25
Imperatores Diocletianus, Maximianus Pignoribus datis a reo principali distractis nec post longi temporis intervallum residuum a fideiussore creditor petere prohibetur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PHILIPPO. *<A 294 S. VI K. IAN. CC. CONSS.>
Imperator Justinianus Sancimus, si quis pro alio spoponderit, quatenus eum intra certum tempus tradat vel certam quantitatem pecuniarum pro eo inferat, et tempore statuto iam effluente non poterit eum repraesentare, non statim pecunias pro eo stipulatas inferre , sed competere quidem post temporis lapsum omnimodo poenalem actionem, non autem statim summam, pro qua fideiussor admissus est, profligari.
Sed si quidem usque ad sex mensuum spatium tempus statutum sit, aliud tantum ei indulgeri, intra quod si possit personam exhibere et eam tradere, poena sit liberatus.
Sin autem amplius quam sex mensuum tempus ab initio constitutum est, tunc, quanticumque temporis curricula data sunt, tamen post lapsum eorum semenstres tantum habere eum indutias, intra quas sit ei licentia personam et non pecunias reddere.
Sed si quidem post statutum ab initio tempus completum maluerit reum pro quo convenitur defendere, licere ei hoc facere, nisi pacti tenor ad hoc reclamaverit, si forsitan sine defensione facienda pro eo fideiussit: sed si defensionem subierit, eam usque ad finem adimplere, nulla ei licentia concedenda in medio personam tradere et pecuniarium dationem effugere.
Sin autem et secundum tempus effluxerit, nullo modo ei licentia concedatur nec ad defensionis venire praesidium, sed omnimodo poenam conferat, nisi intra primum tempus quod statutum est reus principalis ab hac luce fuerit subtractus: tunc enim penitus ab exactione poenae liberum eum custodiri oportet.
27
Imperator Justinianus Si fideiussor nullam quidem cautionem faciat ostendens se fideiussorem extitisse , praesentibus autem tabulariis hoc confessus est, quod in fide sua eum suscepit , dubitabatur a palaestina advocatione, utrumne post duos menses liberatur quasi sine scriptis fideiussione facta, secundum generalia edicta sublimissimae praetorianae sedis, an utpote scriptura interveniente teneatur: et divisio alia introducebatur, si id iuris esse debet tam in publicis causis quam in privatis.
Sancimus itaque, nisi confessio litteris exposita fuerit a fideiussoribus ex repraesentatione personarum, licet attestatio super hoc praecesserit, attamen adhuc sine scriptis esse fideiussionem, videlicet in causis privatis, existimari et duobus mensibus effluentibus ab huiusmodi nexu fideiussores liberari, nisi in tempus certum data est fideiussio: tunc enim in tantum eam extendi, in quantum etiam attestatio fuerit expressa.
Sin autem publica causa interveniat, tunc omnimodo attestationem pro scriptura haberi. Multis etenim privilegiis propter publicas necessitates publico iuri praestitis non ab re est et nos huiusmodi praerogativam ei condonare. * IUST. A. IULIANO PP. *<A 531 D. X K. MART. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC.>
28
Imperator Justinianus Generaliter sancimus, quemadmodum in mandatoribus statutum est, ut contestatione contra unum ex his facta alter non liberetur, ita et in fideiussoribus observari.
Invenimus enim et in fideiussorum cautionibus plerumque ex pacto huiusmodi causae esse prospectum, et ideo generali lege sancimus nullo modo electione unius ex fideiussoribus vel ipsius rei alterum liberari, vel ipsum reum fideiussoribus vel uno ex his electo liberationem mereri, nisi satisfiat creditori, sed manere ius integrum, donec in solidum ei pecuniae persolvantur vel alio modo satis ei fiat.
Idemque in duobus reis promittendi constituimus, ex unius rei electione praeiudicium creditori adversus alium fieri non concedentes, sed remanere et ipsi creditori actiones integras et personales et hypothecarias, donec per omnia ei satisfiat.
Si enim pactis conventis hoc fieri conceditur et in usu quotidiano semper hoc versari adspicimus, quare non ipsa legis auctoritate hoc permittatur, ut nec simplicitas suscipientium contractus ex quacumque parte possit ius creditoris mutilare? * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. XV K. NOV. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC.>