Titulus 42
Titulus 42
De solutionibus et liberationibus
1
Imperator Antoninus In potestate eius est, qui ex pluribus contractibus pecuniam debet, tempore solutionis exprimere, in quam causam reddat. Quod si debitor id non fecit, convertitur electio ad eum qui accepit. Si neuter voluntatem suam expressit, prius in usuras id quod solvitur, deinde in sortem accepto feretu * ANT. A. ARISTAENETAE. *<A 212 PP. PRID. NON. IUN. DUOBUS ASPRIS CONSS.>
4
Imperator Gordianus Nihil interest, utrum creditori pecuniam mutuam solveris, an ex eius voluntate servo numeraveris. Nec enim ex eo, quod creditor in fatum concessit, priusquam instrumenta redderet, evacuatae obligationis vires reparari queunt * GORD. A. RUFINAE. *<A 238 PP. PRID. ID. OCT. PIO ET PONTIANO CONSS.>
5
Imperator Gordianus Nulla tibi adversus creditorem alienum actio superest eo, quod debitam ei quantitatem offerens ius obligationis in te transferri desideras, cum ab eo te nomen comparasse non suggeras, licet solutione ab alio facta nomine debitoris evanescere soleat obligatio. * GORD. A. CELSO. *<A 238 PP. VII K. NOV. PIO ET PONTIANO CONSS.>
6
Imperator Gordianus Si inter patrem tuum eosque, quos debitores esse dicebas, non de dubia lite transactio facta est, sed parte tantummodo recuperata universum se recepisse cavit nec de superfluo eos qui verbis obligati erant per acceptilationem liberavit nec donationis causa id factum est, exuberantis debiti integra ei repetitio competit. * GORD. A. ALEXANDRO. *<A 239 PP. III ID. FEBR. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>
9
Imperatores Diocletianus, Maximianus Obsignatione totius debitae pecuniae sollemniter facta liberationem contingere manifestum est. Sed ita demum oblatio debiti liberationem parit, si eo loco, quo debetur solutio, fuerit celebrata * DIOCL. ET MAXIM. AA. CASSIO. *<A 286 PP. V ID. MAI. MAXIMO II ET AQUILINO CONSS.>
11
Imperatores Diocletianus, Maximianus Cum maritum tuum a debitoribus tuis minoris viginti et quinque annis constitutae velut ex causa tibi debiti aliquas accepisse quantitates nec tamen te consensum commodasse significes, nullum tibi potuit praeiudicium fieri, nisi factam solutionem post maiorem aetatem ratam feceris. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CAPITOLINAE. *<A 293 S. V K. MAI. HERACLIAE AA. CONSS.>
12
Imperatores Diocletianus, Maximianus Invito vel ignorante creditore qui solvit alii, non se liberat obligatione. Quod si hoc vel mandante vel ratum habente eo fecerit, non minus liberationem consequitur, quam si eidem creditori solvisset * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EUTYCHO. *<A 293 S. III ID. MAI. AA. CONSS.>
13
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si obligatum ex causa mandati non per stipulationem facta novatione, post acceptilatione liberasti, sed tantum receptam ex eadem causa debitam quantitatem falso scripsisti, figmento veritatis extingui non potuit obligatio. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PHILOTIMO. *<A 293 S. VII K. IUN. AA. CONSS.>
15
Imperatores Diocletianus, Maximianus Quod debitori tuo chirographum redditum contra voluntatem tuam adseveres, nihil de iure tuo deminutum est. Quibuscumque itaque argumentis iure proditis hanc obligationem tibi probanti eum per huiusmodi factum liberationem minime consecutum iudex ad solutionem iure debiti compellet * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. QUARTIONI. *<A 293 S. V K. SEPT. AA. CONSS.>
18
Imperatores Diocletianus, Maximianus Inquisitio veritatis tolli non potuit, quod chirographa, quae fecerat procurator tuus, recepta tibique restituta ab ipsius herede proponas cum subscriptione procuratoris significante, quod nihil creditoribus debeatur, cum nihil prohibeat et creditoribus satisfactum et non vestrae pecuniae, sed ipsius, cui negotium gerendum mandaveras, processisse solutionem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DOMITIO APHOBIO. *<A 294 S. ID. FEBR. CC. CONSS.>
19
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si, actore tam mutuis pecuniis dandis quam debitis recipiendis praeposito, in hoc quod susceperas eius dominae per ipsum fecisti satis, instrumentum inane solutione celebrata nihil tibi nocere potest. Aliter enim solventes servo de actione domini liberare se minime possunt * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DIOGENI. *<A 294 S. V ID. OCT. CC. CONSS.>
20
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si operas certi servi pecunia sumpta creditorem sibi in debitum compensare placuit, his secundum conventionis fidem praestitis de mancipio restituendo pacti tenor servari debet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EUCRATIDI. *<A 294 S. V K. NOV. HADRIANOPOLI CC. CONSS.>
21
Imperatores Diocletianus, Maximianus Interest multum, utrumne spe futurae numerationis suscepisse te quod instrumento continetur scripsisti, an accepta minore quantitate tantum quantum lectio probat in scriptura conferri placuit. Nam superiori quidem casu residui petitio debiti manet integra, posteriori vero consensu transactionis finitis stare convenit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. RUFO. *<A 294 S. III NON. DEC. CC. CONSS.>
23
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si litterarum auxanonis contemplatione, quas ad aristonem de numeranda tibi pecunia dederat, recepisse scripsisti debitum ab aristone, mandato non impleto, cum petitio debiti manet integra, nihil legitimam exactionem impedire potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. VATIO. *<A 294 S. XV K. IAN. NICOMEDIAE CC. CONSS.>
24
Imperatores Diocletianus, Maximianus Cum pro pecunia quam acceperas secundum placitum euandro te fundum dedisse profitearis, eius industriam vel eventum meliorem tibi, non ipsi prodesse, contrarium non postulaturus, si minoris distraxisset, non iusta petis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. RUFINO. *<A 294 S. VII K. IAN. NICOMEDIAE CC. CONSS.>