Titulus 46
Titulus 46
De patria potestate
3
Imperator Alexander Severus Si filius tuus in potestate tua est, res adquisitas tibi alienare non potuit: quem, si pietatem patri debitam non agnoscit, castigare iure patriae potestatis non prohiberis, artiore remedio usurus, si in pari contumacia perseveraverit, eumque praesidi provinciae oblaturus dicturo sententiam, quam tu quoque dici volueris. * ALEX. A. ARTEMIDORO. *<A 227 PP. V ID. DEC. ALBINO ET MAXIMO CONSS.>
Imperatores Valerianus, Gallienus Congruentius quidem videtur intra domum, inter te ac filios tuos si quae controversiae oriuntur, terminari.
Sed si ita res fuit, ut iniuriis eorum et ad ius experiundum et ad vindictam processeris, aditus praeses provinciae super disceptationibus quidem pecuniariis consuetum exerceri iubebit ordinem iuris: reverentiam autem debitam exhibere matri filios coget et, si provectam ad inclementiores iniurias improbitatem deprehenderit, laesam pietatem severius vindicabit. * VALER. ET GALLIEN. AA. ET VALER. C. GALLAE. *<A 259 PP. XVI K. IUN. AEMILIANO ET BASSO CONSS.>
9
Imperatores Diocletianus, Maximianus Nec filium negare cuiquam esse liberum senatus consulta de partu agnoscendo ac denuntiata poena, item praeiudicium edicto perpetuo propositum et remedium alimentorum apud praesidem maiori trimo petenti monstratum iure manifesto declarant. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. NICAGORAE. *<A 294 S. V K. MAI. SIRMI CC. CONSS.>