Titulus 52
Titulus 52
Quae sit longa consuetudo
1
Imperator Alexander Severus Praeses provinciae probatis his, quae in oppido frequenter in eodem genere controversiarum servata sunt, causa cognita statuet. Nam et consuetudo praecedens et ratio quae consuetudinem suasit custodienda est, et ne quid contra longam consuetudinem fiat, ad sollicitudinem suam revocabit praeses provinciae * ALEX. A. APRO EVOCATO. *<A 224 PP. VI K. APRIL. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>
3
Imperatores Leo, Anthemius Leges quoque ipsas antiquitus probata et servata tenaciter consuetudo imitatur et retinet: et quod officiis curiis civitatibus principiis vel collegiis praestitum fuisse cognoscitur, perpetuae legis vicem obtinere statuimus. * LEO ET ANTHEM. AA. ALEXANDRO. *<A 469 D. VII ID. SEPT. ZENONE CONS.>