Titulus 54
Titulus 54
De donationibus quae sub modo vel condicione vel ex certo tempore conficiuntur
1
2
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si praediorum proprietatem dono dedisti ita, ut post mortem eius qui accepit ad te rediret, donatio valet, cum etiam ad tempus certum vel incertum ea fieri potest, lege scilicet quae ei imposita est conservanda. * DIOCL. ET MAXIM. AA. AURELIO ZENONI. *<A 286 PP.V ID.MART. MAXIMO II ET AQUILINO CONSS.>
3
Imperatores Diocletianus, Maximianus Quotiens donatio ita conficitur, ut post tempus id quod donatum est alii restituatur, veteris iuris auctoritate rescriptum est, si is in quem liberalitatis compendium conferebatur stipulatus non sit, placiti fide non impleta, ei qui liberalitatis auctor fuit vel heredibus eius condicticiae actionis persecutionem competere.
Sed cum postea benigna iuris interpretatione divi principes ei qui stipulatus non sit utilem actionem iuxta donatoris voluntatem competere admiserint, actio, quae sorori tuae, si in rebus humanis ageret, competebat, tibi accommodabitur.* DIOCL. ET MAXIM. AA.IULIAE MARCELLAE. *<A 290 PP.SIRMI XI K.OCT.IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>
4
Imperatores Diocletianus, Maximianus Perfecta donatio condiciones postea non capit. Quare si pater tuus donatione facta quasdam post aliquantum temporis fecisse condiciones videtur, officere hoc nepotibus eius fratris tui filiis minime posse non dubium est * DIOCL. ET MAXIM. AA. *<A 291 D.K.OCT.TIBERIANO ET DIONE CONSS.>
5
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si quid mater filiae suae in potestate patris constitutae sub hac condicione, si fuerit intra biennium emancipata, donavit, licet hoc matris voluntate sui iuris effecta non tenuit, tamen prius marito defuncto sui iuris quocumque modo effecta ad similitudinem legati ita relicti rem donatam firmiter habere vel vindicare potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DEXIPPO. *<A 294 S ID.DEC.NICOMEDIAE CC.CONSS.>