Titulus 57
Titulus 57
De infirmandis poenis caelibatus et orbitatis et decimariis sublatis.
1
Imperator Constantinus Qui iure veteri caelibes habebantur, imminentibus legum terroribus liberentur atque ita vivant, ac si numero maritorum matrimonii foedere fulcirentur, sitque omnibus aequa condicio capessendi quod quisque mereatur. Nec vero quisquam orbus habeatur: proposita huic nomini damna non noceant
2
Imperatores Honorius, Theodosius Inter virum et uxorem rationem cessare ex lege Papia decimarum et, quamvis non interveniant liberi, ex suis quoque eos solidum capere testamentis, nisi forte lex alia minuerit derelicta, decernimus. Tantum igitur post haec maritus vel uxor sibi invicem derelinquant, quantum superstes amor exegerit * HONOR. ET THEODOS. AA. ISIDORO PU. *<A 410 D. PRID. NON. SEPT. VARANE CONS.>