Titulus 16
Titulus 16
Ad legem Corneliam de sicariis
1
4
Imperatores Diocletianus, Maximianus Eum, qui adseverat homicidium se non voluntate, sed casu fortuito fecisse, cum calcis ictu mortis occasio praebita videatur, si hoc ita est neque super hoc ambigi poterit, omni metu ac suspicione, quam ex admissae rei discrimine sustinet, secundum id quod adnotatione nostra comprehensum est volumus liberari. * DIOCL. ET MAXIM. AA. EXEMPL. SACR. LITT. AGATHONI.*<A 290 D.PRID.K.DEC.SIRMI IPSIS AA.IIII ET III CONSS.>
8
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius Si forte mulier marito mortis parasse insidias vel quolibet alio genere voluntatem occidendi habuisse inveniatur, vel forte maritus eo modo insectetur uxorem, in eadem quaestione ab omni familia non solum mariti, sed etiam uxoris, quae tamen tunc temporis domi fuerit, quaerendum est sine cuiusquam defensione. * GRAT. VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAAA. CYNEGIO PP. *<A 385 D.III ID.DEC.ARCADIO A. ET BAUTONE CONSS.>