Titulus 20
Titulus 20
Ad legem Fabiam
1
Imperator Antoninus Pater tuus adversus eum, a quo sollicitatam ancillam, plagio quoque facto exportatam queritur, apud suum iudicem civiliter in rem actione instituta consistat. Si in causa tenuerit, etiam legis Fabiae crimen persequi poterit. Quod si per violentiam mancipium abreptum est, accusationem vis non prohibetur intender * ANT. A. PLACIDO. *<A 213 PP.XII K.APRIL. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>
2
Imperator Antoninus Si ab aeliano servum tuum susceptum et aliquamdiu occultatum moxque eo suadente fugae datum probare potes, legis Fabiae crimen per te vel actionem ad eam rem propositam, id est servi corrupti, per procuratorem tuum persequi potes. * ANT. A. AURELIO. *<A 213 PP.VII K.AUG.ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>
6
Imperatores Diocletianus, Maximianus In fuga servum constitutum neque vendere neque donare licet. Unde intellegis te in legem incidisse, quae super huiusmodi delictis certam poenam fisco inferendam statuit, exceptis coheredibus et sociis, quibus in divisione communium rerum licitationem de fugitivo servo invicem facere permissum est. Ita vero liceat fugitivum vendere, ut tunc venditio valeat, quando ab emptore requisitus fuerit deprehensu * DIOCL. ET MAXIM. AA. MARCIANAE. *<A 287 PP.III ID.MART.DIOCLETIANO ET MAXIMIANO AA. CONSS.>
7
Imperatores Diocletianus, Maximianus Quoniam servos a plagiariis alienari ex urbe significas atque ita interdum ingenuos homines eorum scelere asportari solere perscribis, horum delictorum licentiae maiore severitate occurrendum esse decernimus.
Ac propterea si quem in huiusmodi facinore deprehenderis, capite eum plecti non dubitabis, ut poenae genere deterreri ceteri possint, quominus istiusmodi audacia vel servos vel liberos ab urbe abstrahere atque alienare audeant. * DIOCL. ET MAXIM. AA. MAXIMO PU. *<A 287 D.VI ID.DEC.DIOCLETIANO III ET MAXIMIANO AA. CONSS.>
8
Imperatores Diocletianus, Maximianus Praeses provinciae discreto prius iure dominii intellegat, audiendum sit plagii crimen nec ne. Nam si proprietatis tuae mancipium esse constiterit, expirasse criminis intentionem emersa dominii luce manifestabit: si vero servum alienum esse constiterit, post disceptatam proprietatis quaestionem et criminis causam audiet * DIOCL. ET MAXIM. AA. CONSTANT. *<A 290 PP.VIII K.SEPT.IPSIS AA. IIII ET III CONSS.>
12
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si quis servum fugitivum sciens cum rebus furtivis suscepit, cum horum nomine furti actione teneatur, haec tibi rector provinciae cum solita poena restitui efficiet. Sed et si criminis plagii accusationem institueris, tibi audientiam praebere non dubitabit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC.MUCIANO. *<A 294 S.PRID.ID.SEPT.SINGIDUNI CC.CONSS.>