Text List

Titulus 22

Titulus 22

Ad legem Corneliam de falsis

1

Imperator Antoninus Si partus subiecti crimen diversae parti obicitis, causa capitalis in tempus pubertatis pueri differri non debuit, sicut iam pridem mihi et divo Severo patri meo placuit. Neque enim verisimile est eam quae arguitur non ex fide causam suam defensuram, cum periculum capitis subeat * ANT. A. SEVERINO. *<A 212 PP.NON.MART.DUOBUS ASPRIS CONSS.>

2

Imperator Alexander Severus Satis aperte divorum parentum meorum rescriptis declaratum est, cum morandae solutionis gratia a debitore falsi crimen obicitur, nihilo minus salva exsecutione criminis debitorem ad solutionem compelli oportere. * ALEX. A. VALERIO. *<A 223 PP.III NON.MAI.MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

3

Imperator Alexander Severus Maiorem severitatem exigit, ut merita eorum qui falsis rescriptionibus utuntur digna poena coerceantur. Sed qui deceptus est per alium, si suam innocentiam probat et eum a quo accepit exhibet, se liberat * ALEX. A. MAXIMO. *<A 227 PP.IIII K.IAN.ALBINO ET MAXIMO CONSS.>

4

Imperator Alexander Severus Licet ex tabulis, quas sub nomine patris tui uxorem eius, id est novercam tuam, subrepto vero testamento falsas protulisse adlegas, cum crimen admissum ignores, legatum adscriptum tibi consecutus sis, tamen non impedieris accusationem contra eam impletis sollemnibus instituere. * ALEX. A. CASSIO. *<A 227 PP.XI K.IAN.ALBINO ET MAXIMO CONSS.>

5

Imperator Alexander Severus Falsi quidem crimen vel aliud capitale movere vos matri vestrae secta mea non patitur. Sed ea res pecuniarium compendium non aufert. Si enim de fide scripturae , unde eadem mater vestra fideicommissum sibi vindicat, dubitatio est, inquiri fides veritatis etiam sine metu criminis potes * ALEX. A. PETRONIO. *<A 230 PP. III K. SEPT. AGRICOLA ET CLEMENTE CONSS.>

6

Imperator Philippus Qui falsas tabulas dixerit nec tenuerit, ad defuncti iudicium adspirare non potest. * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. ULPIO. *<A 245 PP. XV K. APRIL. PHILIPPO A. ET TITIANO CONSS.>

7

Imperatores Valerianus, Gallienus Ipse significas, cum primo adversarii instrumenta protulerunt, fidem eorum te habuisse suspectam. Facta igitur transactione difficile est, ut is qui provinciam regit velut falsum, cui semel adquievisti, tibi accusare permittat * VALER. ET GALLIEN. AA. ET VALER. C. HELIODORO. *<A 258 PP. III K. IUL. TUSCO ET BASSO CONSS.>

8

Imperatores Valerianus, Gallienus Si falsos codicillos ab his contra quos supplicas factos esse contendis, non ideo accusationem evadere possunt, quod se illis negent uti. Nam illis prodest instrumenti usu abstinere, qui non ipsi machinatores falsi esse dicuntur et quos periculo solus usus adstrinxerit. Qui autem compositis per scelus codicillis in severitatem legis corneliae inciderunt, non possunt defensiones eius recusando crimen evitar * VALER. ET GALLIEN. AA. ET C. MARINO. *<A 259 PP. III K. IUL. AEMILIANO ET BASSO CONSS.>

9

Imperatores Carinus, Numerianus Si docueris apud praesidem provinciae ab intestato te heredem eius extitisse, qui codicillos scripserat, ordinarium est, ut in hereditatis possessione constitutus fideicommissa praebeas, quae iure relicta sunt, nisi consilium est codicillos falsos arguere.

Quod si criminaliter coeptum interventu indulgentiae sopitum est, habes tamen residuam indagnationem, potest de fide scripturae civiliter quaeri. * CARINUS ET NUMER. AA. MESSIO. *<A 284 PP. III K. APRIL. CARINO II ET NUMERIANO AA. CONSS.>

10

Imperatores Diocletianus, Maximianus Cum suppositi partus crimen patrui tui uxori moveas, apud rectorem provinciae instituta accusatione id proba. * DIOCL. ET MAXIM. AA. LEGITIMO. *<A 285 PP. XI K. OCT. DIOCLETIANO A. II ET ARISTOBULO CONSS.>

11

Imperatores Diocletianus, Maximianus Si lis pecuniaria apud pedaneos iudices remissa est, etiam de fide instrumenti civiliter apud eos iuxta responsum viri prudentissimi pauli requiretur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ISIDORO. *<A 287 PP.X K.IUL.DIOCLETIANO III ET MAXIMIANO AA. CONSS.>

12

Imperatores Diocletianus, Maximianus Querella falsi temporalibus praescriptionibus non excluditur nisi viginti annorum exceptione, sicut cetera quoque fere crimina. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC.PRIMO. *<A 293 S.VI ID.AUG.VIMINACIO AA. CONSS.>

13

Imperatores Diocletianus, Maximianus Qui veluti praesentem scripsisse res recepisse suas, cum absens esset, conscripsit, non ignoranti quicquam aufert, sed se criminis obligat periculo. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MARCO. *<A 293 PP.VI K.IAN.SIRMI AA.CONSS.>

14

Imperatores Diocletianus, Maximianus Eum, qui celavit vel amovit testamentum, committere crimen falsi publice notum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. GENTIANAE. *<A 293 S.III K.IAN.SIRMI AA. CONSS.>

15

Imperatores Diocletianus, Maximianus Si creditor colludens cum debitore suo tibi praedium venumdedit, falsum commisit et tibi nihil officit, sed se magis criminis accusationi fecit obnoxium. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET.CC RUFO. *<A 294 S.XIII K.FEBR.CC.CONSS.>

16

Imperatores Diocletianus, Maximianus De fide testamenti querenti duplex via litigandi tributa est. Quamvis itaque per procuratorem accusationem persequi non potes, disceptatione privata tamen de eius fide queri non prohiberis, cum reus ita conventus non tantum ab alio iuste, sed etiam eo qui civiliter egit sollemniter accusari possit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. FORTUNATO. *<A 294 S.VIII ID.FEBR.SIRMI CC.CONSS.>

17

Imperatores Diocletianus, Maximianus Sicut falsi testamenti vel codicillorum scriptura temporis intervallo firmari non potest, ita vera quae iure subsistit non evanescit.

Si itaque de fide delicti vel per accusationem vel per privatum iudicium quereris, rector provinciae tunc demum eos exhiberi de quibus interrogatio fieri potest iubebit, si prius ceteris indiciis fuerit commotus. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MENELAO. *<A 294 S.III ID.FEBR.SIRMI CC.CONSS.>

18

Imperatores Diocletianus, Maximianus Ex initio falsi commissi iusta possessio non paratur. Unde contra eos, quos de dominio fundi tecum contendere proponis, accusationem instituere potes * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MAXIMO. *<A 294 S.III NON.MART.CC.CONSS.>

19

Imperatores Diocletianus, Maximianus Etsi ad te negotium pertinuit, etiam atque etiam tecum deliberare debueras, ne improbam institueres accusationem, hoc instrumentum falsum in quo subscripseras arguere contendens.

At cum mulieribus in aliena causa falsi non sit concessum accusare, tu autem haec eadem praedia te prius alii donasse proponas, fieri tibi facultatem accusandi contra iuris postulas formam. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. COSMIAE. *<A 294 S.VIII ID.MART.CC.CONSS.>

20

Imperatores Diocletianus, Maximianus Nec exemplum precum editionis aliter per errorem scriptum, cum non nisi dolo falsum committentes crimini subiugentur, cognitionem dati iudicis moratur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. RUFINO. *<A 294 S.XI K.NOV.DOROSTOLI CC.CONSS.>

21

Imperator Constantinus Si quis decurio testamentum vel codicillos aut aliquam deficientis scripserit voluntatem vel conscribendis publicis privatisque instrumentis praebuerit officium, si falsi quaestio moveatur, decurionatus honore seposito quaestioni, si ita poposcerit causa, subdatur.

Sed non statim desinit esse decurio, qui in huiusmodi facto fuerit : quantum enim ad municipales pertinet necessitates, decurio permanet: quantum ad rem gestam et veritatem reserandam uti decurionatus honore non poterit.

Nec vero is, qui ante fuerit tabellio, ad eludendam quaestionem super his quae ante conscripsit factus decurio defendi hac poterit dignitate, quoniam scripturae veritas, si res poposcerit, per ipsum debet probari auctorem. * CONST. A. MAECILIO HILARIANO CORRECTORI LUCANIAE ET BRITTIORUM. *<A 316 D.III K.FEBR.SABINO ET RUFINO CONSS.>

22

Imperator Constantinus Ubi falsi examen inciderit, tunc acerrima fiat indago argumentis testibus scripturarum collatione aliisque vestigiis veritatis.

Ne accusatori tantum quaestio incumbat nec probationis ei tota necessitas indicatur, sed inter utramque personam sit iudex medius nec ulla interlocutione divulget quae sentiat, sed tamquam ad imitationem relationis, quae solum audiendi mandat officium, praebeat notionem, postrema sententia quid sibi liqueat proditurus.

Ultimum autem finem strepitus criminalis compendioso spatio limitamus, quem litigantem disceptantemque fas non sit excedere, cuius exordium nascetur auspicio testatae actionis apud iudicem competentem: capitali post probationem supplicio, si id exigat magnitudo commissi, vel deportatione ei qui falsum commiserit imminente. * CONST. A. AD MAXIMUM PU. *<A 320 PP.VIII K.APRIL.IN FORO TRAIANI CONSTANTINO A.VI ET CONSTANTINO C.CONSS.>

23

Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus Damus licentiam litigantibus, si apud iudicem proferatur scriptura, de qua oritur aliqua disputatio, utrum de falso criminaliter statuat, qui dubitet de instrumenti fide, experiri an civiliter.

Quod si expetens vindictam falsi crimen intenderit, tunc quaestione civili per sententiam terminata criminis fiat indago, ut, si quis tabulas testamenti chirographa testationesque nec non etiam rationes privatas vel publicas, pacta et epistulas vel ultimas voluntates, donationes venditiones, vel si quid prolatum aliud instituere conabitur, habeat accusandi facultatem.

Civilis autem inquisitionis inter utrasque partes confligentium lenior examinatio procedat, cum iudex, qui praeerit quaestioni, intentiones actoris falsas et convicta crimina reorum ex legibus poenis competentibus possit ulcisci. * VALENS GRAT. ET VALENTIN. AAA. AD MAXIMINUM PP. *<A 376 PP.XVI K.MAI.ROMAE VALENTE V ET VALENTINIANO AA. CONSS.>

24

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius Praebemus licentiam, ut civiliter sive criminaliter, ut actor elegerit, super prolatis codicillis vel aliis instrumentis requiratur et incumbat probatio fidei instrumenti ei primitus, qui scripturam obtulerit, deinde ei, qui stricta instantia falsum arguere paratus est. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. PROCULO PU. *<A 389 D.MEDIOLANI X.K.FEBR.TIMASIO ET PROMOTO CONSS.>

PrevBack to TopNext