Text List

Titulus 26

Titulus 26

Ad legem Iuliam de ambitu

1

Imperatores Arcadius, Honorius Nullus omnino principatum vel numeratum seu commentariensis gradum vel cetera officia repetere audeat, cum publicae disciplinae semel gesta sufficiant.

Ac si quispiam promotorum denuo ad munus etiam per sacras litteras inrepserit, quod ante docebitur gessisse, cassatis quae hoc modo sunt impetrata, ad solutionem debiti primitus artetur, et qui contra fecerint poenam deportationis ad instar legis Iuliae ambitus excipiant. * ARCAD. ET HONOR. AA. POMPEIANO PROCONS. AFRICAE. *<A 400 D.PRID.K.IUN.MEDIOLANI STILICHONE ET AURELIANO CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 26

1