Text List

Titulus 32

Titulus 32

De crimine expilatae hereditatis

1

Imperatores Severus, Antoninus Expilatae quidem hereditatis crimen intentare non potes, quando communis arcae rebus inspectis claves traditas coheredi profitearis. Sed cum de his exhibendis apud iudicem quaereretur, rationem compensationis induci non oportuit. Exhibitis enim quae desiderantur suis iudicibus directa quaestio derelinquenda es * SEV. ET ANT. AA. EUPHRATAE. *<A 205 PP. XII K. MAI. ANTONINO A.II ET GETA II CONSS.>

2

Imperator Antoninus Expilatae hereditatis crimen adversus vitricum adito praeside provinciae persequi non prohiberis. * ANT. A. PRIMO. *<A 215 PP. VII K. MART. LAETO II ET CEREALE CONSS.>

3

Imperator Antoninus Si avi tui hereditatem adisti, expilatae hereditatis crimine adversus novercam quondam tuam experiri non prohiberis. * ANT. A. HELENAE. *<A 216 PP. III NON. IAN. SABINO ET ANULLINO CONSS.>

4

Imperator Gordianus Adversus uxorem, quae socia rei humanae atque divinae domus suscipitur, mariti diem suum functi successores expilatae hereditatis crimen intendere non possunt.

Et ideo res, quas per eandem abesse quereris, competenti in rem actione vel, si dolo malo fecerit, quo minus res mobiles possideret, ad exhibendum persequere.

Fructus autem rerum quas mala fide tenuit, licet expilatae hereditatis non teneatur crimine, suos non facit, sed extantes quidem vindicari, absumptos vero condici posse procul dubio est.* GORD. A. BASSO. *<A 242 PP. VI K. MART. ATTICO ET PRAETEXTATO CONSS.>

5

Imperator Philippus Obtentu expilatae hereditatis emolumentum legatorum, maxime suspensa cognitione, legatariis isdemque libertis defuncti auferri non oportet. * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. SULPICIO. *<A 245 PP. XV K. FEBR. PHILIPPO A. ET TITIANO CONSS.>

6

Imperator Philippus Expilatae hereditatis crimen loco deficientis actionis intendi consuevisse non est iuris ambigui. * PHILIPP. A.ET C.BASILIAE. *<A 249 PP. X K. MART. AEMILIANO ET AQUILINO CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 32

1

2

3

4

5

6