Text List

Titulus 36

Titulus 36

De famosis libellis

1

2

Imperatores Valentinianus, Valens Si quis famosum libellum sive domi sive in publico vel quocumque loco ignarus reppererit, aut corrumpat priusquam alter inveniat, aut nulli confiteatur inventum.

Sin vero non statim easdem chartulas vel corruperit vel igni consumpserit, sed vim earum manifestaverit, sciat se quasi auctorem huiusmodi delicti capitali sententia subiugandum.

Sane si quis devotionis suae ac salutis publicae custodiam gerit, nomen suum profiteatur et ea, quae per famosum persequenda putavit, ore proprio edicat, ita ut absque ulla trepidatione accedat, sciens, quod si adsertionibus veri fides fuerit opitulata, laudem maximam ac praemium a nostra clementia consequetur.

Sin vero minime haec vera ostenderit, capitali poena plectetur. Huiusmodi autem libellus alterius opinionem non laedat * VALENTIN. ET VALENS AA. EDICTUM. *<A 365 D. XIIII K. MART. CONSTANTINOPOLI VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 36

1

2