Titulus 39
Titulus 39
De his qui latrones vel in aliis criminibus reos occultaverint
1
2
Imperator Marcianus Si qui latrones seu aliis criminibus obnoxii in possessione degunt seu latitant, dominus possessionis, si praesto est, aut procuratores, si dominus abest, seu primates possessionis ultro eos offerant aut, si scientes hoc sponte non fecerint, conveniantur a civili officio, ut tradant provinciali iudicio eos qui requiruntur, prout iuris est sub examine iudicis arguendos et poenas post documenta congruas subituros. Si vero exhibere eos domini vel procuratores aut primates possessionis distulerint, tunc ad detinendos eos a rectore provinciae omnia civilia dirigantur auxilia
Si autem propter multitudinem forte eorum, qui in praedio sunt, civile adminiculum sufficere non posse constiterit et memorati audaces exsecutoribus obiecerint manus vel alias parere distulerint, tunc iudex provinciae memor periculi sui a viro devoto tribuno seu primatibus militum qui in locis sunt auxilium postulet, ut per militarem manum correpti accusati sine damno atque laesione cuiuslibet legibus offerantur et convicti poenas subeant competentes: non ignaro iudice, quod, si adversus innocentes vel ob aliam causam praeter latronum vel aliorum nocentium investigationem militare auxilium postulaverit aut dispendiis adfici provinciales concesserit, commotione severissima, prout tua celsitudo iudicaverit, ferietur.
Tribuni etiam seu primates numerorum, qui in locis sunt, admoniti per litteras iudicis si adminiculum militare praebere noluerint, aut si ab ipsis militibus damna provincialibus inflicta fuerint, et damna et laesiones restituent et acerrima condemnatione pro arbitrio virorum illustrium magistrorum militum ferientur.
Domini etiam praediorum seu procuratores vel primates possessionum impunes non manebunt, si praesentes et scientes ultro non obtulerint nocentes vel admoniti eos exhibere distulerint: nam dominus quidem possessionis dominio privabitur, procurator vero seu primates perpetuo exilio subiacebunt. Ipsi quoque procuratori vel domino vel primatibus possessionis, si se ad comprimendam multitudinem rusticanorum sufficere non posse firmaverint et id provinciali iudicio palam fecerint, militare auxilium rector provinciae a tribuno vel primatibus numeri faciet dari, si civilia sufficere non posse perspexerit
Si vero post exhibitionem eorum qui accusantur innocentes eos esse et nihil criminis admisisse patuerit, accusatores poenam quae in calumniatores exercenda est subire cogantur. Exemplo autem grave est sic latronem requirere, ut innocentibus periculum fiat * MARCIAN. A. PALLADIO PP. *<A 451 D.XII K.IAN.CONSTANTINOPOLI MARCIANO A. CONS.>