Titulus 41
Titulus 41
De quaestionibus
1
Imperatores Severus, Antoninus Quaestionem de servis contra dominos haberi non oportet, exceptis adulterii criminibus, item fraudati census accusationibus et crimine maiestatis, quod ad salutem principis pertinet.
3
Imperator Antoninus Primum servi alieni interrogabuntur. Si praestita fuerint ex tanto scelere argumenta, ut videantur accedere ad verisimilia causae crimina, ipsa quoque mulier torquebitur: neque enim aegre feret, si torqueatur, quae venenis viscera hominis extinxit * ANT. A. CUM COGNITIONALITER AUDISSET, DIXIT: *<A 216 PP.VII K.APRIL.SABINO ET ANULLINO CONSS.>
4
Imperator Antoninus Sicuti convictis confessisque ad societatem scelerum vocantibus eos, a quibus apprehensi custoditive sunt, facile credi non oportet, ita, si evidentibus rationibus post commissum communiter facinus ad evitandam de se sententiam id fecisse fuerint probati, publicae vindictae non sunt subtrahendi. * ANT. A. PARS EX RESCRIPTO *<A 216 PP.V K.APRIL.SABINO ET ANULLINO CONSS.>
6
Imperator Gordianus Pridem placuit domestica servorum seu libertorum propriorum vel maternorum interrogatione in causis ad dominos vel patronos pertinentibus abstinendum esse, ut neque pro his neque adversus eos in capitalibus vel pecuniariis quaestionibus veritatis vim obtinere possit, quod in confessionem ab eis fuerit deductum. * GORD. A. HERODIANO. *<A 240 PP.VII ID.MAI.SABINO ET VENUSTO CONSS.>
8
Imperatores Diocletianus, Maximianus Milites neque tormentis neque plebeiorum poenis in causis criminum subiungi concedimus, etiamsi non emeritis stipendiis videantur esse dimissi, exceptis scilicet his, qui ignominiose sunt soluti. Quod et in filiis militum et veteranorum servabitur
Oportet autem iudices nec in his criminibus, quae publicorum iudiciorum sunt, in investigatione veritatis a tormentis initium sumere, sed argumentis primum verisimilibus probabilibusque uti.
Et si his veluti certis indiciis ducti investigandae veritatis gratia ad tormenta putaverint esse veniendum, tunc id demum facere debebunt, si personarum condicio pateretur. Hac enim ratione etiam universi provinciales nostri fructum ingenitae nobis benevolentiae consequentur * DIOCL. ET MAXIM. AA. AD SALLUSTIANUM PRAES. *< PP. S. DIE ET CONSULE.>
9
Imperatores Diocletianus, Maximianus Super statu ingenuitatis per omnia interrogationum et quaestionum vestigia decurrendum est, ne alieni forte sordidae stirpis splendidis et ingenuis natalibus audeant subrogari, vel propria ac debita per compositam quaestionem quibus competit successio denegetur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AD CHARISIUM PRAES. SYRIAE. *<A 290 D.VI ID.MAI.HEMESA IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>
10
Imperatores Diocletianus, Maximianus Cum testamentum falsum esse proponas, ad illuminandam veritatem servos hereditarios, etsi libertas eis ab eo qui se heredem esse adfirmat praestita est, etiam per tormenta interrogari constitutionibus principum est permissum. * DIOCL. ET MAXIM. AA. PTOLEMAEO. *<A 290 PP.VI K.SEPT.IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>
11
Imperatores Diocletianus, Maximianus Divo marco placuit eminentissimorum quidem necnon etiam perfectissimorum virorum usque ad pronepotes liberos plebeiorum poenis vel quaestionibus non subici, si tamen propioris gradus liberos, per quos id privilegium ad ulteriorem gradum transgreditur, nulla violati pudoris macula adspergit.
13
Imperatores Diocletianus, Maximianus Hoc, quod placet, si de hereditate quaeratur, hereditarios servos interrogari, tibi opitulari non potest. Ibi enim, dum de dominio incertum est, ad quem ex hereditate pertineat, merito per interrogationem hereditarii servi ad veritatis indaginem perveniatur. Tu autem adseverando servum communem esse non dubitas portionem ad eum pertinere, contra quem interrogari eum cupis: quae res quaestionem ab eo haberi non permittit, cum nec communis servus adversus dominum, qui non occidisse socium suum dicatur, interrogari possi * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PHILIPPAE. *<A 293 S.III K.MAI.HERACLIAE AA. CONSS.>
15
Imperatores Diocletianus, Maximianus Interrogari servos de facto suo non solum in criminali causa, sed etiam in pecuniaria ( veluti quando per eum depositi vel commodati nomine vel in aliis causis legibus cognitis res aliis praestitae sunt) posse non ambigitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC.MAXIMO. * <A 294 S.V ID.APRIL.CC.CONSS.>
16
17
Imperatores Arcadius, Honorius Nihil sibi deflectens a iustitia indignatio cognitorum, nihil venalis exigentium terror in eas, quae aut innocentia securae aut principalis sunt honore munitae, intellegat licere personas ad inferendas iniurias corporales. Habeat hanc mercedem laboris multorum munerum testimoniis commendata devotio
18
Imperator Justinianus De tormentis hereditariorum servorum sancimus, nullo discrimine secundum anteriores leges et constitutiones interposito, sive de iure hereditatis aliqua moveatur inter heredes quaestio sive de corporibus tantum hereditariis sive de utroque eorum, servos de corporibus tantum hereditariis interrogari: et licere servos eos tantummodo, qui res regendas detinent, sive in servitute relicti sunt sive libertatem adipisci per ultimam testatoris voluntatem praecepti sunt, in quaestionem rerum hereditariarum deduci et ex his ea quae occultata sunt revelari: prius sacramento super his a nobis statuto praestando. * IUST. A. DEMOSTHENI PP. *<A 529 D.XV K.OCT.CHALCEDONE DECIO VC.CONS.>