Text List

Titulus 44

Titulus 44

Ut intra certum tempus criminalis quaestio terminetur

1

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius Quisquis accusator reum in iudicium sub inscriptione detulerit, si intra certum tempus accusationem coeptam persequi supersederit vel, quod est contumacius, ultimo die adesse neglexerit, quarta bonorum omnium parte multatus aculeos consultissimae legis incurrat, scilicet manente infamia, quam veteres iusserant sanctiones. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. DESIDERIO VIC. *<A 385 D.IIII ID.IUL.TREVIRIS ARCADIO A.ET BAUTONE CONSS.>

2

Imperatores Honorius, Theodosius Noverint iudices cuilibet culmini honorive praesidentes, necessariis utrique parti, si petantur, dilationibus non negatis praecedentibus scilicet inscriptionibus, intra certum tempus criminales causas limitandas: quo emenso subeat accusator, quia destitit, poenam legibus constitutam, et si persona vilior fuerit, cui damnum famae non sit iniuria, poenam patiatur exilii, nisi forte intra statuti temporis metas consensus partium abolitionem poposcerit.

In iudicum autem debet esse diligentia, ut, si nulla rationabilis a reo vel accusatore dilatio postuletur, urgueant talium causarum notionem non expectatis moris. * HONOR. ET THEODOS. AA. CAECILIANO PP. *<A 409 D.XII K.FEBR.RAVENNAE HONORIO VIII ET THEODOSIO III AA. CONSS.>

3

Imperator Justinianus Criminales causas omnimodo intra duos annos a contestatione litis connumerandos finiri censemus nec ulla occasione ad ampliora produci tempora, sed post bienii excessum minime ulterius lite durante accusatum absolvi, scientibus iudicibus eorumque officiis, quod, si litigatoribus admonentibus ipsis litis introductionem vel examinationem distulerint, poena vicenarum librarum auri ferientur. * IUST. A. MENAE. PP. *<A 529 D.K.APRIL.DECIO VC.CONS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 44

1

2

3