Titulus 46
Titulus 46
De calumniatoribus
2
3
Imperator Alexander Severus Qui non probasse crimen quod intendit pronuntiatur, si calumniae non damnetur, detrimentum existimationis non patitur. Non enim, si reus absolutus est, ex eo solo etiam accusator, qui potest iustam habuisse veniendi ad crimen rationem, calumniator credendus est * ALEX. A. EUMELIANO. *<A XXX >
7
Imperatores Valentinianus, Valens Non prius quemquam sinceritas tua ad tuae sedis examen iubebit adduci, quam sollemnibus satisfecerit, qui nititur fidem doloris adserere, cum iuxta formam iuris antiqui ei qui coeperit arguere aut vindicta proposita sit, si vera detulerit, aut supplicium, si fefellerit. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD VALERIANUM. *<A 366 D.VII K.DEC.REMIS GRATIANO NP.ET DAGALAIFO CONSS.>
8
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius Nostris et parentum nostrorum constitutionibus comprehensum est eos, qui accusationem alienis nominibus praesumpsissent, delatorum numero esse ducendos.
Atque ideo calumniosissimum caput et personam iudicio irritae delationis infamem supplicium sequatur, quo posthac singuli universique cognoscant non licere in eo quod non possit ostendi iudicium animos commovere. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. MENANDRO VIC. ASIAE. *<A 385 D.VIII ID.MAI.CONSTANTINOPOLI ARCADIO A.ET BAUTONE CONSS.>
9
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius Fallaciter incusantibus, maxime post exhibitionem accusati, nullius iuris color velut derivata accusatione proficiat: non publica abolitio, non privata talibus prospiciat subveniatque personis: non specialis indulgentia, ne beneficium quidem eos generale subducat. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. FLORO PP. *<A 382 D XV K.IUN.CONSTANTINOPOLI ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.>