Titulus 49
Titulus 49
De bonis conscriptorum seu damnatorum
1
4
Imperator Gordianus In metallum damnatus poenae servus efficitur et ideo eiusmodi sententiam passi bona vindicantur rationibus fisci. Quare si quid rerum habuit is, quem postea indulgentia liberatum esse proponis, ad ius fisci potius quam ad ipsius dominium pertinet * GORD. A. CALLIMORPHO. *<A XXX PP.X K.NOV.>
7
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus Si quis intra provinciam pro qualitate delicti stilum proscriptionis incurrerit, per ordinarii officii sollicitudinem bonorum eius indago diligentissime celebretur, ne quid rei privatae commodis per gratiam atque colludium furto subducatur.
Et plena descriptio comprehendat, quod spatium et quod sit ruris ingenium, quid aut cultum sit aut colatur, quid in vineis olivis aratoriis pascuis silvis fuerit inventum, quae etiam gratia et quae amoenitas sit locorum, quis aedificiis ac possessionibus ornatus, quotve mancipia in praediis occupatis vel urbana vel rustica vel quarum artium generibus imbuta teneantur, quot sint casarii vel coloni, quot boum exercitiis terrarum atque vomeribus instruenium, quot pecorum et armentorum greges et in qua diversitate numerati sint, quantum auri et argenti, vestium ac monilium vel in specie vel in pondere et in quibus speciebus, quidve in enthecis sit repertum.
Tum demum omnia ea, quae velle nos perspicis, inquisitione constricta rationalis rei privatae tradantur officio aut palatinis super hac causa missis nostro nectenda patrimonio.
Mox vero ad nos sub litteris publicis iudicis singillatim de omnibus nominatimque referatur, procul dubio neglegentia multanda.
Nam si quid post factam a praedicto officio investigationem rationalis rei privatae, cui inquisitio secunda mandata est, amplius fortassis invenenerit, officium fraudulentum ea condemnatione ferietur, ut aliud tantum quantum fuerat subtractum ex propriis facultatibus inferat. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD PROBUM PP. *<A 369 D.III NON.MAI.TREVIRIS VALENTINIANO NP.ET VICTORE CONSS.>
8
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius Si deportatus suos et emancipatos filios habuerit, pars, quae ex bonis eius liberis concessa est, ad eos tantum qui in potestate erant transferatur, si emancipati ea, quae consecuti erant emancipationis tempore, damnose existimant conferenda.
9
Imperatores Arcadius, Honorius Si quis posthac stilum, quod absit, proscriptionis exceperit, uxor res proprias ex quocumque titulo sibi quaesitas veluti manu iniecta mox vindicet aut certe quoquo modo occupatas statim recipiat. Dos etiam, non quae aliquotiens inaniter dotalium instrumentorum tenore conscribitur, sed quam se corporaliter tradidisse docuerit, repraesentetur. Ea etiam, quae ab innoxio adhuc ante nuptias titulo donationis acceperit, vel durante matrimonio largitione viri ad eam ante proscriptionem pervenerint, apud eam firmiter permaneant.
Si quid etiam in emancipatos liberos ante tempus criminis ac reatus patrem contulisse claruerit, integrum isdem citra inquietudinem reservetur. Quod vero nec uxor nec emancipati liberi potuerint vindicare, captum a publicis personis ita ad me referri specialiter censeo, ut illud quoque addatur, utrum filios habeat qui damnatus est, simulque adiciatur, utrum idem apud se ex causa donationis aliquid vindicaverint
Sed in his, qui fiscalibus actibus nexi sunt et pro ratiociniis proscribuntur et condemnantur, placuit, si quid proprium uxor habuit vel a marito datum ante initium actum, ex quo origo fraudis ac vitii in iudicium deducta est, si quid deinde in emancipatos filios donatione collatum est, antequam crimen oriatur, intemeratum apud accipientium iura persistere: nec quicquam fisco in qualibet causa teneatur obnoxium, nisi quod in dominio proprio cum obligari ortus est habuit vel quod agens tam suo quam uxoris vel filiorum vel cuiuscumque praeterea nomine comparavit.
Exceptis dumtaxat caesarianis, id est catholicianis, qui ab omni iuris beneficio excluduntur, nisi probata a me purgataque ratiocinia fuerint, ut, quod innoxie habuerint, transmittendi copiam habeant. * ARCAD. ET HONOR. AA. CAESARIO PP. *<A 396 D.III NON.AUG.CONSTANTINOPOLI ARCADIO IIII ET HONORIO III AA.CONSS.>
10
Imperatores Theodosius, Valentinianus Quando quis quolibet crimine damnatus capitalem poenam vel deportationem sustineat, si quidem sine liberis mortuus sit, bona eius ad fiscum perveniant: si vero filii vel nepotes ex defunctis filiis relicti erunt, dimidia parte aerario vindicata alia eis reservetur. Idem est et si postumos dereliquerit
Decurioni vero, qui hoc incurrerit, si liberos non habeat, succedat curia bonaque universa detineat aut ipsa per se aut suo ordinatura periculo munera subiturum.