Text List

Titulus 10

Titulus 10

De bonis vacantibus et de incorporatione.

1

Imperatores Diocletianus, Maximianus Scire debet gravitas tua intestatorum res, qui sine legitimo herede decesserint, fisci nostri rationibus vindicandas nec civitates audiendas, quae sibi earum vindicandarum ius veluti ex permissu vindicare nituntur: et deinceps quaecumque intestatorum bona a civitatibus obtentu privilegiorum suorum occupata esse compereris, ad officium nostrum eadem revocare non dubites. * DIOCL. ET MAXIM. AA. SCYRIONI RATIONALI. *<A 292 D.PRID.ID.APRIL.HANNIBALIANO ET ASCLEPIODOTO CONSS.>

2

Imperator Constantinus Si quando adnotationes nostrae contineant possessionem sive domum, quam donaverimus, " integro statu" donatam, hoc verbo ea vis continebitur, quam ante scribebamus " cum adiacentibus et mancipiis et pecoribus et fructibus et omni iure suo ": ut ea, quae ad instructum possessionis vel domus pertinent, tradenda sint. * CONST. A. AD AEMILIUM RATIONALEM. *<A 313 D.VI ID.MART.MEDIOLANI CONSTANTINO A.III ET LICINIO CONSS.>

3

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus Si quando aut alicuius publicatione aut ratione iuris aliquid rei nostrae addendum est, rite atque sollemniter per comitem rerum privatarum, deinde rationales in singulis quibusque provinciis commorantes incorporatio impleatur et diligens stilus singillatim omnia adscribat.

Tituli vero, quorum adiectione praedia nostris sunt consecranda substantiis, non nisi publica testificatione ponantur: gravissimis statim subdendis suppliciis, qui huiusmodi aliquid propria usurpatione temptaverint. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD FLORIANUM COM. RER. PRIVAT.*<A 369 D.IIII K.APRIL.VALENTINIANO NP.ET VICTORE CONSS.>

4

Imperatores Honorius, Theodosius Vacantia mortuorum bona tunc ad fiscum iubemus transferri, si nullum ex qualibet sanguinis linea vel iuris titulo legitimum reliquerit intestatus heredem. * HONOR. ET THEODOS. AA. PALLADIO PP. *<A 421 D.VIII ID.IUL.RAVENNAE EUSTATHIO ET AGRICOLA CONSS.>

5

Imperatores Theodosius, Valentinianus Si vacantia vel alio modo bona delata legibus ad aerarium perhibeantur, certi palatini electi et iureiurando obstricti mittantur, ut eorum instantia praeses provinciae praesente fisci patrono diligenter inquirat, cuius vacans cadensque fuerit patrimonium, quantumque vel quale videatur.

Et cum data reclamandi copia nullum id iure possidere vel vindicare constiterit locumque aerario factum esse tam ipsius relatione quam publicorum monumentorum fide constiterit, rerum nobis notitia intimetur, ut iussu nostro vacantia vel aliae res nomine occupentur aerarii.

Quae forma etiam in parte bonorum vel in una alterave re seu actione una vel etiam pluribus servetur. Nam si quid per fraudem in dispendium aerarii fuerit admissum, missi quidem exsecutores non evitant indignationem, praeses autem facultatum parte dimidia multabitur, fisci vero patronus detrimentum quod vitio eius fisco ingeritur resarcire urguebitur. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. HERMOCRATI COM. RER. PRIVAT. *<A 435 D.VII ID.OCT.CONSTANTINOPOLI THEODOSIO XV ET VALENTINIANO IIII AA.CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 10

1

2

3

4

5