Titulus 12
Titulus 12
De petitionibus bonorum sublatis.
1
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius Quisquis in crimine maiestatis deprehensus fuerit et punitus bonaque eius, sicut plectendi consuetudo criminis habet, fiscus invaserit, nullus eadem sub spe munificentiae principalis audeat proprio iure poscere. Qui contra legem id ausus fuerit sperare, quod non licet, reus violatae legis habeatur.
2
Imperatores Theodosius, Valentinianus Omne semen alienas appetendi fortunas stirpitus eruere cupientes nulli deinceps volumus petitionis rerum esse licentiam, etsi intestatus quisquam quaeve ac nullis e numero propinquorum extantibus vel uxore vel marito fati munus impleverit et cuiuscumque sit condicionis aut sectae, seu quolibet titulo res fuerit fiscalis.
Nemo audeat ad petitionem rerum defuncti defunctaeve, cuiuscumque fortunae aut sectae sit, etsi fisco nostro locus pateat, adspirare, cum nec illis quidem, quorum actu atque officio petitionem procedebat effectus, impune liceat nostris sanctionibus adversari.
Sed vir illustris quidem cuiuscumque temporis quaestor, si oblatae petitioni subscripserit vel etiam responsum dederit, virque illustris comes rerum privatarum, si vel instrui permiserit vel petitionem, si qua insinuatur, admiserit, indignationem nostri numinis sustinebunt, ceterisque fient vindictae temeritatis exemplum.
Memoriales vero, qui excipienda eiusmodi rescripta vel implenda ciraverint, et palatinos, qui instruxerint vel gesta admissae petitionis ediderint, bonorum proscriptione puniri decernimus.
Pari forma res etiam civiles et ad ius publicum pertinentes ab omni petitione muniendas esse censemus, scilicet nec pragmatica iussione vel sacra adnotatione vel quolibet oraculo divino seu mandatis, si qua contra hanc sanctionem nostram fuerint impetrata, quodcumque roboris habere valituris. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. ZOILO PP. *<A 444 D.X K.MAI.CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A.XVIII ET ALBINO CONSS. >