Text List

Titulus 20

Titulus 20

De superexactionibus

1

Imperatores Arcadius, Honorius Quidquid ultra debitum elicitum fuerit a curialibus vel cohortalibus vel aliis exactoribus, in duplum eruatur, quod provincialibus restitui protinus oportebit.

Si quis autem exactorum in superexactionis crimen fuerit confutatus, capitali periculo cupiditas eius amovenda atque prohibenda est, si in isdem sceleribus perseveret. * ARCAD. ET HONOR. AA. APOLLODORO PROCONS. AFRICAE. *<A 400 D. PRID. ID. MART. MEDIOLANI STILICHONE ET AURELIANO CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 20

1