Text List

Titulus 22

Titulus 22

De apochis publicis et descriptionibus curialium

1

Imperatores Honorius, Theodosius Ad inferiorem curialium relevandas fortunas et impressionem potentium itidem curialium cohibendam placuit, ut descriptiones, si quae per singulos ordines cogentibus diversis negotiis agitantur, non sumant ante principium, quam apud acta provinciarum rectoribus intimentur et ex eorum fuerint receptae sententiis.

Sed et aurum, quod ex huiusmodi contributione redigitur, ita debet susceptori aurario consignari, ut securitatibus nomen inferentis, dies consul mensis causa et summa comprehendatur, quo et descriptionis aequitas illustretur et descriptus documentis evidentibus fulciatur.

Hoc etiam observando, ut in quadrimenstruis quoque brevibus, qui ad excellentiae tuae officium sollemniter diriguntur, celebratae descriptionis dispunctio societur, ut omnes vestrae potestatis scientiam formidantes nihil ad relevationem locupletum atque inopum perniciem audeant pertemptare.

Quod et tunc optimum est custodiri, cum lucrativae facultates ex bonis curialium curiae obvenerint, ut et inopes et locupletes fructu provisionis simillimae potiantur.

Quam dispositionem si quis iudicum numerariorum vel curialium mutilandam esse crediderit, interminationi quam vestra sedes statuerit subiacebit.* HONOR. ET THEODOS. AA. ANTHEMIO PP. *<A 410 D. VII K. SEPT. CONSTANTINOPOLI VARANE CONS.>

2

Imperatores Theodosius, Valentinianus Semel securitatem de refusione munerum emissam ab alio iudice non liceat refricari. Et ideo spectabilitas tua saluberrimae ac iustissim1e praeceptionis formam secuta prohibebit in posterum eos ad discussionem transacti muneris constringi, quos claruit accepta securitatis prosperitate laetari * THEODOS. ET VALENTIN. AA. CELERI PROCONS. AFRICAE. *<A 429 D. V K. MAI. RAVENNAE POST CONSULATUM FELICIS ET TAURI VV. CC.>

3

Imperator Marcianus Quicumque de provincialibus et collatoribus decurso posthac quantolibet annorum numero, cum probatio aliqua ab eo tributariae solutionis exposcitur, trium cohaerentium sibi annorum apochas securitatesque protulerit, superiorum temporum apochas non cogatur ostendere, neque de praeterito ad illationem functionis tributariae coartetur, nisi forte aut curialis aut quicumque apparitor vel optio vel actuarius vel quilibet publici debiti exactor sive compulsor possessorum vel collatorum habuerit cautionem, aut id quod deposcit deberi sibi manifesta gestorum adsertione patefecerit. * MARCIAN. A. CONSTANTINO PP. *<A 456 D. XV K. AUG. VARANE ET IOHANNE CONSS.>

4

5

Imperator Justinianus Securitatibus, quae publicarum functionum gratia sive in solidum sive ex parte solutae esse conscribuntur, nullam exceptionem non numeratae pecuniae penitus opponi concedimus. * IUST. A. MENAE PP. *<A 528 D. K. IUN. CONSTANTINOPOLI DN. IUSTINIANO A. II CONS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 22

1

2

3

4

5