Titulus 26
Titulus 26
De conditis in publicis horreis
1
Imperatores Valentinianus, Valens Omnia quae in horreis habentur expendi volumus, ita ut non prius ad frumentum tendatur expensio, quod sub praefectura tua urbis horreis infertur, quam vetera condita fuerint erogata.
Et si forte vetustate species ita corrupta est, ut per semet erogari sine querella non possit, eidem ex nova portione misceatur, cuius adiectione corruptio velata damnum fisco non faciat.
Ad istud autem negotium arbitratu ac iudicio tuo nobilis prudens fidelis optime sibi conscius pro integritatis meritis adponatur custos ac mensor, qui vel frumenta modio metiatur vel iustis aestimationibus colligat, quanta habeantur in condito. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD VOLUSIANUM PU. *<A 364 D. VI ID. APRIL. DIVO IOVIANO ET VARRONIANO CONSS.>
2
3
Sin vero quisquam temerator horreorum extiterit, qui sibi ex praedictis aliquid audeat usurpare, hanc poenam sciat nostro arbitrio definitam, ut deportationis poenae subiectus totius substantiae cogatur subire iacturam. * ARCAD. ET HONOR. AA. ANATOLIO PP. PER ILLYRICUM. *<A 397 D. VII ID. IUL. CONSTANTINOPOLI CAESARIO ET ATTICO CONSS.>