Titulus 54
Titulus 54
De modo multarum, quae ab iudicibus infliguntur.
5
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius. Multarum severa compendia aerario nostro protinus esse quaerenda nullus ignoret, nisi ipse iudex id, quod ad poenam admissi facinoris exculpitur, vel publicis operibus vel cursui publico vel aliis necessariis causis specialiter deputaverit. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. AD PRAETEXTATUM PP. *<A 384 D. V ID. SEPT. AQUILEIAE RICOMERE ET CLEARCHO CONSS.>
6
Imperatores Arcadius, Honorius. Eos, qui ordinario provincias iure moderantur, erga eorum personas, quos culpa reddit obnoxios, ultra duarum unciarum auri multam condemnare non patimur.
Proconsularem vero potestatem, si multandi necessitas imminebit, senarum unciarum auri summa cohibebit: in qua forma etiam comes orientis atque praefectus augustalis erit.
Ceteri vero spectabiles iudices et qui vice vestra administrationis gubernacula susceperunt, ultra tres auri uncias sibi intellegant licentiam denegandam.
Id quoque observandum a moderatore esse censemus, ut in unius correptione personae, si ad id continuatio peccati impulerit, trinae tantum in annum condemnationis sub praestituta summa severitas exseratur.
Quod si quis praedictum modum excesserit, huius auctor admissi condemnato ad dupli restituionem, fisco vero nostro ad inferendam eam quantitatem, quam multae nomine inflixerit, retinebitur.
Nec tamen ad huiusmodi legis moderationem pertinere se credant, qui in peculatibus aut manubiis, id est depraedationibus concussionibus furtis atque aliis flagitiis, quae coerceri severius convenit, fuerint deprehensi, scilicet ut scripta per iudices memoratos, in cuiuslibet fuerit dirigenda dispendium, sententia proferatur.
Nec putent factu facile esse, ut aut praecipiti persuasione condemnet quem culpa non ingravat, aut erubescenda varietate iudicii pro arbitrio proprio immutandum esse quod lex iusserit, nisi paupertas condemnati hoc persuaserit. * ARCAD. ET HONOR. AA. MESSALAE PP. *<A 399 D. XII K. SEPT. THEODORO CONS.>