Text List

Titulus 48

Titulus 48

De excusationibus munerum

1

Imperatores Carus, Carinus, Numerianus Etiam ii, qui nostra procurasse monstrantur, muneribus civilibus quae dignitati eorum congruunt fungi debent. * CARUS CARINUS ET NUMER. AAA. DEMETRIO. *<A XXX >

2

Imperatores Diocletianus, Maximianus Certis dignitatibus data a nobis indulgentia est munerum civilium et personalium, id est his, qui aut ex protectoribus sunt aut ex praepositis. Ii ergo ad munera personalia aut civilia non vocabuntur * DIOCL. ET MAXIM. AA. PARS ID. FEBR.. IND. FIRMINO ET APOLLINARIO ET CET. PRINCIPAL. ANTIOCHENSIUM ADSTANTIBUS SABINUS DIXIT:... DIOCL.:*<A XXX >

3

Imperatores Diocletianus, Maximianus Tutelae sollicitudo a muneribus civilibus non excusat, utpote nec tres simul iniunctae diversarum domuum eiusmodi beneficium praestent. * DIOCL. ET MAXIM. AA. MARINO. *<A XXX >

4

Imperatores Diocletianus, Maximianus Hydraulae munerum civilium immunitatem sibi iure concessam probare minime possunt. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ATTALO. *<A XXX >

5

Imperatores Diocletianus, Maximianus Procuratores absentium rei publicae causa munerum civilium vacationem non habent. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MARCELLINO. *<A XXX >

6

Imperatores Diocletianus, Maximianus Veneratoribus immunitas ab hanc professionem solam nullo iure concessa probari potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. GAIO. *<A XXX >

7

Imperator Constantius Negotiantes vestiarios linteones purpurarios et parthicarios, qui devotioni nostrae deserviunt, visum est secundum veterem consuetudinem ab omni munere immunes esse. * CONSTANTIUS A. AD CATULINUM VIC. *<A XXX >

8

Imperator Constantius Placet nullum omnino iudicem de cetero provincialibus inferendum aliquid indicere, ut ea tantum sedulo cunctorum studio pensitentur, quae canonis instituti forma complectitur vel nostra clementia decernit inferenda vel delegatione sollemniter sanciente vel epistulis praecedentibus.

Sed si quid urguere forsitan coeperit, referri ad celsitudinem tuam statuimus et auctore te fieri et eo persoluto referri ad scientiam nostram, ut nobis iubentibus roboretur.

Si quis autem usurpatoria temeritate amplius aliquid fuerit conatus exigere, obnoxius quadrupli repetitione teneatur.

Quae severitas iussionis ad ordinariorum iudicum officiorumque terrorem debebit excurrere, ut, si eorum vel gratiosa coniventia vel ignobili dissimulatione temeritas admiserit curialis, eos quoque damni simplicis poena castiget. * CONSTANTIUS A. AD TAURUM PP. *<A 357 D. K. APRIL. MEDIOLANI CONSTANTIO A. VIIII ET IULIANO C. II CONSS.>

9

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus Illud convenit praecaveri, ne quis hanc, quae personalis est functio, pretio putet esse taxandam. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD CLAUDIUM PROCONS. AFRICAE = *<A 368 VEL 370 D. K. DEC. TRIVERIS VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.>

10

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius Privatae rei nostrae privilegiis permanentibus nihil extra ordinem praedia iure perpetuo consignata sustineant, neque adiectis saepius ac praeter primum delegationis canonem postulatis adficiantur impendiis, quandoquidem neque aurario canoni sub privilegiis aestimato aliquid ex ea iubentibus nobis praebitionum diversitate decutitur, et pari cum ceteris aestimari sorte non convenit, quos praeter annonarias functiones aestimata perpetuo pensitationum praerogativa nexuerint. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD HYPATIUM PP. *<A 382 PP. KARTHAGINE ID. APRIL. POST CONSULATUM SYAGRII ET EUCHERII.>

11

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius Eos, qui cum honore comitum nomine magistrorum memoriae praefuerint vel epistulis vel libellis, item eos, qui ibidem peragendis signandisque responsis nostrae mansuetudini obsecundant, omnium civilium munerum fieri iubemus exsortes.

Igitur qui ex eo gradu palatio nostro abscesserint, adesse sibi competentia privilegia glorientur: qui vero superioribus dignitatibus creverint, nihilo minus huius loci privilegia praesto sibi fuisse laetentur.* GRAT. ET VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD SYAGRIUM PP. *<A 382 LECTA III K. SEPT. CAPUAE ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.>

12

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius Maximarum culmina dignitatum, consistoriani quoque comites, notarii etiam nostri et cubicularii omnes atque ex cubiculariis ab omnibus sordidis muneribus vindicentur.

Ceteros autem, palatina vel militari intra palatium praerogativa munitos ita demum privilegium simile contineat, si prioribus statutis se ad eiusmodi exceptionem docuerint pertinere, ut non singulis indulta personis, sed in commune dignitati vel corpori huiusmodi beneficia doceantur fuisse concessa: circa rhetores atque grammaticos eruditionis utriusque vetusto more durante.

Sordidorum vero munerum talis exceptio sit, ut patrimoniis dignitatum superius digestarum nec conficiendi pollinis cura mandetur aut panis excoctio aut obsequium pistrini, nec paraveredorum huiusmodi viris aut parangariarum praebitio mandetur, exceptis his, quibus ex more raeticus limes includitur, vel expeditionis illyricae pro necessitate vel tempore utilitas adiuvatur.

Operarum atque artificum diversorum, excoquendae etiam calcis obsequia nulla de talibus adiumenta poscantur: materiam lignorum atque tabulata exceptorum virorum patrimonia non praebeant: carbonis quoque nisi eum, quem moneta sollemniter vel fabricatio secundum veterem morem poscit armorum, ab huiusmodi viris praebitio desistat: publicis vel sacris aedibus construendis atque reparandis, capituli atque temonis necessitas nulla mandetur: legatis atque adlectis sumptus possessio huiusmodi privilegiis munita non conferat.

Hoc tamen his patrimoniis prosit, quae dignitatem proprio videntur nomine possidere.

Etiam eos, qui simili honore functi sunt, generali praerogativa a praebitione sordidorum munerum vindicamus. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD HYPATIUM PP. *<A 382 D. V ID. DEC. ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.>

13

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius Sordidorum munerum excusatio delata personis ad heredem successoremve transire non potest. Neque enim potest esse perpetuum, quod non rebus, sed personis contemplatione dignitatis atque militiae indulsisse nos constat * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. ET ARCAD. A. AD NEOTERIUM PP.*<A 385 D. XVIII K. MAI. MEDIOLANI ARCADIO A. ET BAUTONE CONSS.>

14

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius Eam legem, quam de extraordinariis sordidisque muneribus expressis vocabulis functionum et insignibus dignitatum sine ulla ambage praescripsimus, ita circa eos , in quos nostra munera redundarunt, servandam esse praecipimus, ut isdem beneficiis non quamdiu militaverint, sed quamdiu vixerint perfruantur. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. TATIANO PP. *<A 391 D. XI K. APRIL. MEDIOLANI TATIANO ET SYMMACHO CONSS.>

15

Imperatores Arcadius, Honorius Evidenter atque absolute iubemus, ne fundi ad patrimonium nostrum pertinentes, seu conductionis titulo seu perpetuo iure teneantur, aliquid praeter ordinem superindicti vel pretii petiti nomine vel de sordidis quibuscumque muneribus agnoscant. Nam hoc et a divis principibus impetratum est et a nostra serenitate reparatum

Quisquis igitur iudicum contra fecerit, quinque pondo auri de facultatibus, alia de officiis suis, totidem et de facultatibus, alia de officiis suis, totidem et de curialibus, qui exsequi male iussa festinant, noverit eruenda. * ARCAD. ET HONOR. AA. AD MESSIANUM COM. RER. PRIVAT. *<A 395 D. XVII K. IUL. MEDIOLANI OLYBRIO ET PROBINO CONSS.>

16

Imperatores Arcadius, Honorius Ab illustribus personis sordida munera et extraordinariae necessitatis damna removemus. * ARCAD. ET HONOR. AA. ET THEODOS. A. MELITIO PP. *<A 412 D. XV K. MART. RAVENNAE HONORIO VIIII ET THEODOSIO V AA. CONSS.>

PrevBack to TopNext