Titulus 55
Titulus 55
De his qui non impletis stipendiis sacramento soluti sunt
2
Imperatores Diocletianus, Maximianus Cum ob provectae aetatis senium sis dimissus, honestam missionem consecutum te esse ambigi non potest.
Habebis itaque a civilibus muneribus nec non etiam honoribus vacationem: non tamen ea privilegia, quae his competunt qui pleno stipendiorum numero funguntur, usurpare te ius permittit, quando non perfecto statuto militiae tempore nec omnibus stipendiis decursis sacramento solutum te esse etiam ipse confitearis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. CARO VETERANO. *<A XXX >