Text List

Titulus 61

Titulus 61

De his qui in exsilium dati vel ordine moti sunt

1

Imperator Antoninus Quibus posthac ordine suo vel advocationibus ad tempus interdicetur, post impletum temporis spatium non prorogabitur infamia. * ANT. A. PARS ED. PROP. ROMAE V.ID.IUL. DUOBUS ASPRIS CONSS.*<A 212 >

2

Imperator Gordianus Ad tempus exsulare decurio iussus et impleto tempore regressus pristinam quidem dignitatem recipit, ad novos vero honores non admittitur, nisi tanto tempore his abstinuerit quanto per fugam afuit. * GORD. A. ULPIO. *<A XXX >

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 61

1

2