Text List

Titulus 72

Titulus 72

De susceptoribus praepositis et arcariis

1

Imperator Constantinus Susceptores publicos absque omni mora aurum suscipere censemus, ne quis per hanc occasionem sumptus facere compellatur.

Nam si solvere volens a suscipiente fuerit contemptus, testibus adhibitis contestationem debebit proponere, ut hoc probato et ipse securitatem debitam commissi nexu liberatus cum emolumentis accipiat et, qui suscipere neglexerit, eius ponderis quod debebatur in duplum fisci rationibus per vigorem officii praesidis inferre cogatur.

Quod autem susceptores iudice cuius interest neglegente violaverint, ex ipsius iudicis facultatibus sarcietur. * CONST. A. AD EUPHRASIUM RATIONALEM TRIUM PROVINCIARUM. *<A 325 D.XIIII K.AUG.PAULINO ET IULIANO CONSS.>

2

Imperatores Valentinianus, Valens Iuxta inveteratas leges nominatores susceptorum et eorum, qui ad praeposituram horreorum et pagorum creantur, teneantur obnoxii, si minus idonei sint, qui ab isdem fuerint nominati, nec quicquam ex eorum substantia celebrata per interpositam personam emptione mercentur. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD SECUNDUM PP. *<A 365 D.III K.AUG.CONSTANTINOPOLI VALENTINIANO ET VALENTE AA.CONSS.>

3

Imperatores Valentinianus, Valens Susceptores novi non modo praesentis anni debita, verum etiam species, quas ex reliquis inferunt, quia novae sunt ac recentes, suscipiant. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD MAMERTINUM PP. *<A 365 D.PRID.K.NOV.ROMAE VALENTINIANO ET VALENTE AA.CONSS.>

4

Imperatores Valentinianus, Valens Neminem susceptionis munere functum ad idem munus adstringi, nisi prius se vinculo sollicitudinis superioris absolverit. Nam neque eos qui placuerint gravare iusti est, neque illos qui displicuerint tenere prudentis

Integro igitur singuli anniversario anno transcurso cogantur exponere, quibus titulis suscepta disperserint, ut facilius, si quis in furto fuerit deprehensus, recentem queat redintegrare iacturam.

Non perpetui autem exactores teneantur in continuata vexandorum provincialium potestate, veluti concussionum dominatione, sed per annos singulos iudicaria sedulitate mutentur, nisi aut consuetudo civitatis aut raritas ordinis eos per biennium esse compellat. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD FLORENTIUM COM. SACR. LARG. *<A 366 D. XV K.OCT.MANTEBRI GRATIANO NOB. PUERO ET DAGALAIFO CONSS. >

5

Imperatores Valentinianus, Valens Quotienscumque certa summa solidorum pro tituli qualitate debetur et auri massa transmittitur, in septuaginta duos solidos libra feratur accepta. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD GERAMNIANUM COMETEM SACR. LARG. *<A 367 D.VI ID.IAN.ROMAE LUPICINO ET IOVINO CONSS.>

6

Imperatores Valentinianus, Valens Frumenta, quae horreis inferuntur, pro illationis modo ilico apocharum cautionibus adnotentur. Non autem oportet in horreis fiscalibus nisi fiscalia frumenta constitui * VALENTIN. ET VALENS AA. AD CHILONEM. *<A 375 D.V ID.APRIL.TREVIRIS POST CONSULATUM GRATIANI A.III ET EQUITII VC.>

7

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius Minime diu penes ipsos susceptores maneant facta collatio, sed statim quodcumque a provincialibus fuerit exsolutum sacris thesauris inferatur. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. HAVE HYPATI CARISSIME NOBIS.*<A 383 D.III K.MAI CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM ANTONII ET SYARGRII.>

8

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius Exactores vel susceptores in celeberrimo coetu curiae consensu et iudicio omnium sub actorum testificatione firmentur, provinciarumque rectoribus eorum nomina, qui ad publici munus officii editi atque obligati fuerint, innotescant. Et animadvertant, quicumque nominaverint, ad discrimen suum universa quae illi gesserint redundare * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. CYNEGIO PP. *<A 386 D.VI K.NOV.CONSTANTINOPOLI HONORIO NP.ET EUODIO CONSS.>

9

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius Modios aeneos atque lapideos cum sextariis atque ponderibus per mansiones singulasque civitates iussimus collocari, ut unusquisque tributarius sub oculis constitutis rerum omnium modis sciat, quid debeat susceptoribus dare : ita ut, si quis susceptorum conditorum modiorum sexagintorumque vel ponderum normam putaverit excedendam, poenam se sciat competentem esse subiturum.

Et submotis, quae contra utilitatem populorum omnium hactenus gesta sunt, frumenti quinquagesimas, hordei quadragesimas, vini et laridi vicesimas susceptoribus dari praecipimus.

Humanitatis autem necessitate commoti in armeniae susceptionibus longinquitatis causa frumenti et hordei quadragesimas, vini et laridi quintas decimas dari praecipimus. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. CYNEGIO PP. *<A 386 D.IIII K.DEC.CONSTANTINOPOLI HONORIO NP.ET EUODIO VC.CONSS. >

10

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius Susceptores praesentibus defensoribus et modum iugationis possessorum et species singulas vel earum numerum quantitatemque perscribant. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. CYNEGIO PP. *<A 389 D.IIII K.DEC.CONSTANTINOPOLI TIMASIO ET PROMOTO CONSS.>

11

Imperatores Arcadius, Honorius Securitates semel publicatas et gestis lectas vini susceptoribus imputari et coeptam arcae discussionem volumus in apertum quaesita ratione deduci et omnes publicas securitates quae gestis tenentur a susceptoribus accepto ferri. * ARCAD. ET HONOR. AA. BENIGNO VIC. URB. ROMAE. *<A 400 D.VI ID.IUN.MEDIOLANI STILICHONE ET AURELIANO CONSS.>

12

Imperatores Arcadius, Honorius Si aliquid a susceptore vel tabulario fraudis admissum esse possessor deprehendat, nemo eorum semel in interversione convictus id rursus officium gerat, in quo ante decoxit, etsi rescriptum nostrum elicitum clandestina supplicatione tulerit. * ARCAD. ET HONOR. AA. POMPEIANO SUO SALUTEM. *<A 400 D.PRID.K.IAN.MEDIOLANI STILICHONE ET AURELIANO CONSS.>

13

Imperatores Arcadius, Honorius Duos tabularios seu numerarios et susceptores totidem per universas provincias oportere constitui clementia nostra praecepit.

Scire autem volumus praetorianam amplissimam praefecturam eos, qui aurum largitionale susceperunt, nihil cum arcae ratociniis habere commune, iudices autem provinciarum quinque libris auri multandos et primates officiorum capitali poena plectendos, si hoc non fuerit custoditum. * ARCAD. ET HONOR. AA. LUCIO COM. SACR. LARG. *<A 408 D.VI K.FEBR.BASSO ET PHILIPPO CONSS.>

14

Imperatores Honorius, Theodosius Humilioribus officiis aut extraordinariis oneribus occupari curiales non patimur , ne publica vacillet utilitas.

Susceptionem itaque vestium aequius est ab officio proconsulari vel ab his qui in eodem meruerunt sollemniter procurari. Horum namque interest huiusmodi explorare rationem et quaerere qualitatem eorum, quorum ad contuendum cura commodior est. Neque enim aequum est, ut ad officium lucra, ad curialem susceptionis tantum damna pertineant.

Hanc igitur ab ordinibus iniuriam submovemus, exceptis his, si qui curialium in officio memorato aut militasse aut militare fuerit deprehensus. * HONOR. ET THEODOS. AA. EUCHARIO SUO SALUTEM. *<A 412 D.PRID.K.MART.RAVENNAE HONORIO VIIII ET THEODOSIO V AA.CONSS. >

15

Imperatores Theodosius, Valentinianus Aurum sive argentum quodcumque a possessore confertur, arcarius vel susceptor accipiat, ita ut provinciae moderator eiusque officium ad crimen suum noverit pertinere, si possessoribus ullum fuerit ex aliqua ponderum iniquitate illatum dispendium.

Et quidquid ex provinciis ad nostrum dirigetur aerarium, id ad illustres viros aerarii nostri comites ralatione deferatur. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. VOLUSIANO PP. *<A 429 D.III K.MART.RAVENNAE POST CONSULATUM FELICIS ET TAURI VV.CC.>

PrevBack to TopNext