Titulus 1
Titulus 1
De edendo.
4
Imperator Antoninus Qui accusare volunt, probationes habere debent, cum neque iuris neque aequitatis ratio permittat, ut alienorum instrumentorum inspiciendorum potestas fieri debeat. Actore enim non probante qui convenitur, etsi nihil ipse praestarit, obtineat. * ANT. A. EPAPHRODITO. *<A 212 PP. V ID. MART. DUOBUS ASPRIS CONSS.>
7
Imperator Alexander Severus Procurator privatae rationis instrumentorum, quae communia tibi esse dicis cum fisco, describendorum facultatem secundum morem fieri iubebit: et si quando res exegerit ad fidem petitionis tuae apud alium iudicem praebendam aliquid eorum proferri, desiderante eo qui convenitur, ut id fiat, praecipiet. * ALEX. A. VALENTI. *<A 225 PP. X K. MART. FUSCO ET DEXTRO CONSS.>
8
Imperator Alexander Severus Et quae a divo Antonino patre et quae a me rescripta sunt, cum iuris et aequitatis rationibus congruunt. Nec enim diversa sunt vel discrepantia, quod multum intersit, ex parte eius, qui aliquid petit quique doli exceptione submoveri ab intentione petitionis suae potest, rationes promi reus desideret, quibus se posse instruere contendit ( quod utique ipsa rei aequitatis suadet), an vero ab eo a quo aliquid petitur actor desideret rationes exhiberi, quando hoc casu non oportet originem petitionis ex instrumentis eius qui convenitur fundari. * ALEX. A. FLORO. *<A 225 PP. K. OCT. FUSCO ET DEXTRO CONSS.>