Text List

Titulus 75

Titulus 75

De his quae ex publica collatione illata sunt non usurpandis

1

Imperator Constantinus Nullus iudicum id, quod a re publica ex collatione susceperit, mutui interventione opposita vel invadat vel conetur invadere. * CONST. A. *<A 325 D.PRID.NON.MART.TREVIRIS PAULINO ET IULIANO CONSS.>

2

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius Nullus penitus ex eo, quod refertur in conditis vel in arca continetur, ad quemlibet titulum usurpet, nisi forte praesumendi facultatem sublimium potestatum iussione perceperit. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. PALLADIO. *<A 382 D.III ID.APRIL.CONSTANTINOPOLI ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.>

3

Imperatores Arcadius, Honorius Sciant iudices nihil sibi ex privatae rei canone vel ex eo, quod ex isdem titulis exegerint, ad necessitates alias transferre licere, nisi malint gravissima severitate suam licentiam coerceri. * ARCAD. ET HONOR. AA. MESSALAE PP. *<A 399 D.XVI K.IUN.MEDIOLANI THEODORO CONS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 75

1

2

3