Titulus 4
Titulus 4
De navibus non excusandis.
1
Imperatores Arcadius, Honorius Multi naves suas diversorum nominibus et titulis tuentur. Cui fraudi obviantes praecipimus, ut, si quis ad evitationem publicae necessitatis titulum crediderit apponendum, sciat navem esse fisco sociandam
Nam ut privatos quoque non prohibemus habere navigia, ita fraudi locum esse non sinimus, cum omnes in commune, si necessitas exegerit, conveniat utilitatibus publicis oboedire et subvectionem sine dignitatis privilegio celebrare.* ARCAD. ET HONOR. AA. LONGINIANO PP. *<A 406 D.III ID.IAN.RAVENNAE ARCADIO A.VI ET PROBO CONSS.>
2
Imperatores Theodosius, Valentinianus Iubemus nullam navem ultra duorum milium modiorum capacem ante felicem embolam vel publicarum specierum transvectionem aut privilegio dignitatis aut religionis intuitu aut praerogativa personae publicis utilitatibus excusari posse subtractam: nec si caeleste contra proferatur oraculum, sive adnotatio sit sive divina pragmatica, providentissimae legis regulas oppugnare debebit.
Quod etiam in omnibus causis huiusmodi contra ius vel utilitatem publicam in quolibet negotio proferatur, non valeat. Quidquid enim in fraudem istius legis quolibet modo fuerit attemptatum, id navigii quod excusatur publicatione corrigimus. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. FLORENTIO PP. *<A 439 D.VII ID.APRIL.CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A.XVII ET FESTO CONSS.>