Text List

Titulus 18

Titulus 18

De collegiatis et chartopratis et nummulariis

1

Imperatores Theodosius, Valentinianus Qui sub praetextu decanorum seu collegiatorum, cum id munus non impleant, aliis se muneribus conantur subtrahere, eorum fraudibus credidimus obviandum, ne quis sub specie muneris, quod minus exsequitur, alterius muneris oneribus relevetur, ne argentariorum vel nummulariorum munera declinentur ab his, qui dici tantum collegiati vel decani festinant.

Ideoque si quis eorum sub nudae appellationis velamine collegiatum se seu decanum appellat, sciat pro se alium subrogandum, qui praedicto muneri sufficiens approbatur, subrogatione videlicet memoratorum vel eorum qui moriuntur primatum eius qui subrogatur admisso iudicio.

Quod autem supra numerum, qui encautis brevibus continetur, nemo se quolibet patrocinio vel cuiuslibet adsumpta potentia debeat excusare, hoc nostrae est serenitatis censere, tuae sublimitatis tuique officii cautius observare.

Hoc inter omnes aequa lance servari praecipimus, nullo divinae domus patrocinio, nullo sacrosanctarum ecclesiarum reverentia, nullo qualibet vel cuiuslibet se potentia excusante.

Sed ne tantum circa munera relevanda supplicibus consuluisse noscamur, illud etiam dicendum observandumque esse censemus, ut chartae venditio, quae de provinciis ad corporatos supplicum per innovationem translata est, primae constitutionis terminis concludatur, hoc est, quod initio dispositionis constitutum est, id in posterum nulla addita novatione servetur. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. CYRO PU. *<A 439 D.X K.APRIL.THEODOSIO XVII ET FESTO CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 18

1