Titulus 23
Titulus 23
De canone frumentario urbis Romae
1
Imperatores Valentinianus, Valens Nautici apud praesidum vel magistratuum acta confiteantur incorruptas species suscepisse, eorumque, apud quos deponitur ista testatio, praesens adspectus probet nihil in his esse vitii. Quod eo tempore, quo ad sacrae urbis portum pervenit, praefecturam iugiter observare praeceptum est * VALENTIN. ET VALENS AA. AD IULIANUM PRAEF. ANNONAE. *<A 366 D.XVIII K.IUL.REMIS GRATIANO A.ET DAGALAIFO CONSS.>